HERCULES
JASON
PERSEO
HERCULES
Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. Hic dicitur omnium hominum validissimus fuisse. At Iuno, regina deorum, Alcmenam oderat, et Herculem adhuc infantem necare voluit. Misit igitur duas serpentes saevissimas; hae mediâ nocte in cubiculum Alcmenae venerunt, ubi Hercules cum fratre suo dormiebat. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabant. Serpentes iam appropinquaverant et scutum movebant; itaque pueri e somno excitati sunt.
Iphicles, frater Herculis, magnâ voce exclamavit; at Hercules ipse, puer fortissimus, haudquaquam territus est. Parvis manibus serpentes statim prehendit et colla earum magnâ vî compressit. Tali modo serpentes a puero interfectae sunt. Alcmena autem, mater puerorum, clamorem audiverat et maritum suum e somno excitaverat. Ille lumen accendit et gladium suum rapuit; tum ad pueros properabat, sed, ubi ad locum vênit, rem miram vidit; Hercules enim ridebat et serpentes mortuas monstrabat.
Hercules a puero corpus suum diligenter exercebat. Magnam partem diei in palaestra consumebat; didicit etiam arcum intendere et tela conicere. His exercitationibus vires eius confirmatae sunt. In musicâ etiam a Lino Centauro erudiebatur. (Centauri autem equi erant, sed caput hominis habebant.) Huic tamen arti minus diligenter studebat. Hic Linus Herculem olim culpabat, quod parum studiosus erat. Tum puer iratus citharam subito rapuit et summis viribus caput magistri infelicis percussit. Ille ictu prostratus est, et paulo post e vitâ excessit, neque quisquam postea id officium suscipere voluit.
De Hercule haec etiam inter alia narrantur. Olim, dum iter facit, in fines Aegyptiorum vênit; ibi rex quidam, nomine Busiris, illo tempore regnabat; hic autem, vir crudelissimus, homines immolare consueverat. Herculem igitur corripuit et in vincula coniecit. Tum nuntios dimisit et diem sacrificio edixit. Mox ea dies appetivit, et omnia rite parata sunt. Manus Herculis catenis ferreis vinctae sunt, et mola salsa in caput eius inspersa est. Mos enim erat apud antiquos salem et far capitibus victimarum imponere. Iam victima ad aram stabat; iam sacerdos cultrum sumpserat. Subito tamen Hercules magno conatu vincula perrupit. Tum ictu sacerdotem prostravit, altero regem ipsum occidit.
Hercules, iam adulescens, urbem Thebas incolebat. Rex Thebarum, vir ignavus, Creon appellabatur. Minyae, gens bellicosissima, Thebanis finitimi erant. Legati autem a Minyis ad Thebanos quotannis veniebant et centum boves postulabant. Thebani enim olim a Minyis superati erant; tributa igitur regî Minyarum quotannis pendebant. At Hercules cives suos hôc stipendiô liberare constituit. Legatos igitur comprehendit, atque aures eorum abscidit. Legati autem apud omnes gentes sacri habentur.
Erginus, rex Minyarum, ob haec vehementer iratus erat, et cum omnibus copiis in fines Thebanorum contendit. Creon adventum eius per exploratores cognovit; ipse tamen pugnare noluit; nam magno timore affectus est; Thebani igitur Herculem imperatorem creaverunt. Ille nuntios in omnes partes dimisit et copias coegit. Tum proximo die cum magno exercitu profectus est. Locum idoneum delegit et aciem instruxit. Tum Thebani e superiore loco impetum in hostes fecerunt. Illi autem impetum sustinere non potuerunt, itaque acies hostium pulsa est atque in fugam conversa.
Post hoc proelium Hercules copias suas ad urbem reduxit. Omnes Thebani propter victoriam maxime gaudebant. Creon autem magnis honoribus Herculem decoravit, atque filiam suam ei in matrimonium dedit. Hercules cum uxore suâ vitam beatam agebat; sed post paucos annos subito in furorem incidit, atque liberos suos ipse suâ manû occidit. Post breve tempus ad sanitatem reductus est, et propter hoc facinus magno dolore affectus est; mox ex urbe effugit et in silvas se recepit. Nolebant enim cives sermonem cum eo habere.
Hercules magnopere cupiebat tantum scelus expiare. Con igitur ad oraculum Delphicum ire; hoc enim oraculum erat omnium celeberrimum. Ibi templum erat Apollinis, plurimis donis ornatum. Hôc in templô sedebat femina quaedam, nomine Pythia, et consilium dabat iis qui ad oraculum veniebant. Haec autem femina ab ipso Apolline docebatur, et voluntatem dei hominibus enuntiabat. Hercules igitur, qui Apollinem praecipue colebat, hûc vênit. Tum rem totam exposuit, neque scelus celavit.
Ubi Hercules finem fecit, Pythia diû tacebat. Tandem tamen iussit eum ad urbem Tiryntha ire, et Eurysthei regis omnia imperata facere. Hercules, ubi haec audivit, ad urbem illam contendit, et Eurystheo regi se in servitutem tradidit. Duodecim annos in servitute Eurysthei, et duodecim labores, quos ille imperaverat, confecit. Hôc enim unô 90modô tantum scelus expiari potuit. De his laboribus plurima a poetis scripta sunt. Multa tamen quae poetae narrant vix credibilia sunt.
Primum ab Eurystheo iussus est Hercules leonem occidere, qui illo tempore vallem Nemaeam reddebat infestam. In silvas igitur quas leo incolebat statim se contulit. Mox feram vidit, et arcum quem secum attulerat intendit; eius tamen pellem, quae densissima erat, traicere non potuit. Tum clavâ magnâ, quam semper gerebat, leonem percussit. Frustra tamen, neque enim hôc modô eum occidere potuit. Tum demum collum monstri bracchis suis complexus est, et fauces eius summis viribus compressit. Hôc modô leo brevi tempore exanimatus est; nulla enim respirandi facultas ei dabatur. Tum Hercules cadaver ad oppidum in umeris rettulit et pellem quam detraxerat postea pro veste gerebat. Omnes autem qui eam regionem incolebant, ubi famam de morte leonis acceperunt, vehementer gaudebant, et Herculem magno in honore habebant.
Post haec iussus est ab Eurystheo Hydram necare. Hoc autem monstrum erat quod novem capita habebat. Hercules igitur cum amico Iolao profectus est ad paludem Lernaeam, quam Hydra incolebat. Mox monstrum invênit et, quamquam res erat magni periculi, collum eius laevâ prehendit. Tum dextrâ capita novem adscidere coepit. Quotiens tamen hoc fecerat, nova capita exoriebantur. Diu frustra laboravit; tandem hôc conatu destitit; constituit deinde arbores succidere et ignem accendere. Hoc celeriter fecit, et, postquam ligna ignem comprehenderunt, face ardente colla adussit, unde capita exoriebantur. Nec tamen sine magno labore haec fecit. Auxilium enim Hydrae tulit cancer ingens, qui, dum Hercules capita abscidit, crura eius mordebat. Postquam monstrum tali modô interfecit, sagittas suas sanguine eius imbuit, itaque mortiferas reddidit.
Postquam Eurystheo caedes Hydrae nuntiata est, magnus timor animum eius occupavit. Iussit igitur Herculem cervum quendam ad se referre; noluit enim virum tantae audaciae in urbe retinere. Hic autem cervus, cuius cornua aurea fuisse traduntur, incredibili fuit celeritate. Hercules igitur primum vestigia eius in silvis animadvertit. Deinde, ubi cervum ipsum vidit, summis viribus currere coepit. Usque ad vesperum cucurrit, neque nocturnum tempus sibi ad quietem reliquit. Frustra tamen, nullô enim modô praedam consequi poterat. Tandem, postquam totum annum cucurrerat (ita traditur), cervum cursu exanimatum cepit et vivum ad Eurystheum rettulit.
Post haec iussus est Hercules aprum quendam capere, qui illo tempore agros Erymanthios vastabat et incolas huius regionis magnopere terrebat. Hercules rem suscepit et in Arcadiam profectus est. Postquam in silvam paulum progressus est, apro occurrit. Ille autem, simul atque Herculem vidit, statim refugit et, timore perterritus, in altam fossam se proiecit. Hercules igitur laqueum quem attulerat iniecit, et summâ cum difficultate aprum e fossa extraxit. Ille, etsi multum reluctabatur, nullô modô se liberare potuit, et ab Hercule ad Eurystheum vivus relatus est.
De quarto labore, quem supra narravimus, haec etiam traduntur. Hercules, dum iter in Arcadiam facit, ad eam regionem vênit quam Centauri incolebant. Mox, quod nox iam appetebat, ad antrum devertit, in quo Centaurus quidam, Pholus, incolebat. Ille Herculem benigne excepit et cenam paravit. At Hercules, postquam cenavit, vinum a Pholo postulavit. Erat autem in antro magna amphora, vino optimo repleta, quam Centauri ibi deposuerant. Pholus hoc vinum dare nolebat, quod reliquos Centauros timebat; nullum tamen vinum praeter hoc in antro habebat. "Hoc vinum," inquit, "mihi commissum est. Si igitur hoc dabo, Centauri me interficient." Hercules tamen eum irrisit, et ipse cyathum vini ex amphorâ hausit.
Simul atque amphora aperta est, odor iucundissimus undique diffusus est; vinum enim suavissimum erat. Centauri notum odorem senserunt, et omnes ad locum convênerunt. Ubi ad antrum pervênerunt, magnopere irrati erant, quod Herculem bibentem viderunt. Tum arma rapuerunt, et Pholum interficere volebant. Hercules tamen in aditu antri constitit, et impetum eorum fortissime sustinebat. Faces ardentes in eos coniecit; multos etiam sagittis suis vulneravit. Hae autem sagittae eaedem erant quae sanguine Hydrae olim imbutae erant. Omnes igitur quos ille sagittis vulneraverat veneno statim adsumpti sunt; reliqui autem, ubi hoc viderunt, terga verterunt et fugâ salutem petierunt.
Postquam reliqui fûgerunt, Pholus ex antro egressus est, et corpora spectabat eorum qui sagittis interfecti erant. Magnopere autem miratus est, quod tam levi vulnere exanimati erant, et causam eius rei quaerebat. Adiit igitur locum ubi cadaver cuiusdam Centauri iacebat et sagittam e vulnere traxit. Haec tamen, sive casu sive consilio deorum, e manibus eius lapsa est et pedem leviter vulneravit. Ille extemplo dolorem gravem per omnia membra sensit, et post breve tempus vi veneni exanimatus est. Mox Hercules, qui reliquos Centauros secutus erat, ad antrum rediit, et magno cum dolore Pholum mortuum vidit. Multis cum lacrimis corpus amici ad sepulturam dedit; tum, postquam alterum cyathum vini hausit, somno se dedit.
Deinde Eurystheus Herculi hunc laborem graviorem imposuit. Augeas quidam, qui illo tempore regnum in Elide obtinebat, tria milia boum habebat. Hi in stabulo ingentis magnitudinis includebantur. Stabulum autem illuvie ac squalore obsitum erat; neque enim ad hoc tempus umquam purgatum erat. Hoc iussus est Hercules intra spatium unius diei purgare. Ille, etsi res erat multae operae, negotium suscepit. Primum, magno labore fossam duodeviginti pedum fecit, per quam fluminis aquam de montibus ad murum stabuli perduxit. Tum, postquam murum perrupit, aquam in stabulum immisit et tali modo, contra opinionem omnium, opus confecit.
Post paucos dies Hercules ad oppidum Stymphalum iter fecit; iusserat enim eum Eurystheus aves Stymphalides necare. Hae aves rostra aenea habebant, et carne hominum vescebantur. Ille, postquam ad locum pervenit, lacum vidit; in hôc autem lacû, qui non procul erat ab oppido, aves habitabant. Nulla tamen dabatur appropinquandi facultas. Lacus enim non ex aquâ sed e limo constitit; Hercules igitur neque pedibus neque lintre progredi potuit. Tandem postquam magnam partem diei frustrâ consumpsit, hôc conatû destitit et ad Vulcanum se contulit auxiliumque ab eo petiit. Vulcanus, qui a fabris maxime colebatur, crepundia, quae ipse ex aere fabricatus erat, Herculi dedit. His Hercules dirum crepitum fecit, et aves perterritae avolaverunt; ille autem, dum avolant, magnum numerum eorum sagittis transfixit.
Tum iussit Herculem Eurystheus taurum quendam fero ex insulâ Cretâ vivum referre. Ille igitur navem conscendit et, cum primum ventus idoneus fuit, solvit. Ubi tamen insulae iam appropinquabat, magna tempestas subito coörta est navisque cursum tenere non poterat. Nautae paene omnem spem salutis deposuerunt; tantus timor animos eorum occupaverat. Hercules, tamen, etsi navigandi imperitus erat, haudquaquam territus est. Post breve tempus summa tranquillitas consecuta est, et nautae, qui se ex timore iam receperant, navem incolumem ad terram perduxerunt. Hercules e navi egressus est, et, ubi ad regem Cretae venit, causam veniendi docuit. Deinde, postquam omnia parata sunt, ad eam regionem contendit quam taurus vastabat. Mox taurum vidit, et, quamquam res erat magni periculi, cornua eius prehendit. Tum ingenti labore monstrum ad navem traxit et cum praedâ in Graeciam rediit.
Postquam ex insulâ Cretâ rediit, Hercules ab Eurystheo in Thraciam missus est et equos Diomedis reducere iussus. Hi equi carne hominum vescebantur; Diomedes autem, vir crudelissimus, iis proiciebat peregrinos omnes qui in eam regionem vênerant. Hercules igitur magnâ celeritate in Thraciam contendit et hos equos ab Diomede postulavit. Quod tamen ille hos tradere nolebat, Hercules, irâ commotus, regem interfecit et cadaver eius equis proiici iussit. Ita mira rerum commutatio facta est; is enim qui antea multos cum cruciatu necaverat ipse eodem supplicio necatus est. Ubi haec nuntiata sunt, omnes qui eam regionem incolebant maximâ laetitiâ affecti sunt, et Herculi meritam gratiam referebant. Non modo maximis honoribus et prae eum decoraverunt, sed regnum etiam ei obtulerunt. Ille tamen regnum accipere nolebat et, postquam ad mare rediit, navem occupavit. Ubi omnia ad navigandum parata sunt, equos in navem collocavit; deinde idoneam tempestatem nactus sine morâ e portu solvit et paulo post equos in litus Argolicum exposuit.
Gens Amazonum dicitur omnino ex mulieribus constitisse. Hae summam scientiam rei militaris habebant, et maximam virtutem praebebant; nam etiam cum viris proelium committere audebant. Hippolyte, Amazonum regina, balteum habuit celeberrimum, quem Mars ei dederat. Admeta autem, Eursythei filia, famam de hoc balteo acceperat, et eum possidere vehementer cupiebat. Eurystheus igitur Herculem iussit copias cogere et bellum Amazonibus inferre. Ille nuntios in omnes partes dimisit et, postquam magna multitudo convênit, eos delegit qui maximum usum in re militari habebant.
His viris Hercules causam itineris exposuit; illi auctoritate eius adducti iter cum eo facere constituerunt. Tum cum iis quibus persuaserat navem conscendit et, ventum idoneum nactus, post paucos dies ad ostium fluminis Thermodontis appulit. Postquam in fines Amazonum venit, nuntium ad Hippolytam misit, qui causam veniendi docuit et balteum poposcit. Ipsa Hippolyte balteum tradere volebat, quod de Herculis virtute famam acceperat; quod tamen reliquae Amazones nolebant, negavit. At Hercules, ubi haec nuntiata sunt, belli fortunam temptare constituit. Proximo igitur die copias eduxit. Tum locum idoneum delegit et hostes ad pugnam evocavit. Amazones quoque copias suas ex castris eduxerunt et non magno intervallo aciem instruxerunt.
Palus erat non magna inter duos exercitûs; neutri tamen initium transeundi facere volebant. Tandem Hercules signum dedit et, ubi paludem transiit, proelium commisit. Amazones impetum virorum fortissime sustinuerunt et contra opinionem omnium magnam virtutem praestiterunt; quidem eorum occiderunt, multos etiam in fugam coniecerunt. Viri enim novo genere pugnae perturbabantur, nec solitam virtutem praestabant. Hercules autem, ubi haec vidit, de suis fortunis desperare coepit. Milites igitur vehementer cohortatus ad pristinam virtutem tantum dedecus deprecatus est; quibus verbis animi omnium erecti sunt; nam multi, etiam qui vulneribus confecti erant, proelium sine mora redintegraverunt.
Diu et acriter pugnatum est; tandem tamen ad solis occasum magna commutatio rerum facta est, et mulieres terga verterunt atque fugâ salutem petierunt. Multae autem vulneribus defessae, dum fugiunt, captae sunt; in quo numero ipsa erat Hippolyte. Hercules summam clementiam praestitit et, postquam balteum accepit, libertatem omnibus captivis dedit. Post haec socios ad mare reduxit et, quod non multum aestatis supererat, in Graeciam proficisci maturavit. Navem igitur conscendit et, tempestatem idoneam nactus, statim solvit. Antequam tamen in Graeciam pervenit, ad urbem Troiam navem appellere constituit; frumentum enim quod secum habebat iam deficere coeperat.
Laomedon quidam illo tempore regnum Troiae obtinebat; ad hunc Neptunus et Apollo anno superiore vênerant et, quod Troia nondum moenia habebat, ad hoc opus auxilium obtulerant. Postquam tamen horum auxilio moenia confecta sunt, nolebat Laomedon praemium quod proposuerat persolvere. Neptunus igitur et Apollo, ob hanc causam irati, monstrum quoddam miserunt specie horribili, quod cotidie e mari veniebat et homines pecudesque vorabat. Troiani igitur, timore perterriti, in urbe continebantur, et pecora omnia ex agris intra muros compulerant. Laomedon, his rebus commotus, oraculum consuluit; a deo autem iussus est filiam Hesionem monstro obicere.
Laomedon, ubi hoc responsum renuntiatum est, magnum dolorem percepit. Sed tamen, quod cives suos tanto periculo liberare volebat, oraculo parêre constituit et diem sacrificio dixit. Sed, sive casu sive consilio deorum, Hercules tempore opportunissimo Troiam attigit; ipso enim temporis puncto quod puella catenis vincta ad litus deducebatur ille navem appulit. Hercules, e navi egressus, de rebus quae gerebantur certior factus est; tum, irâ commotus, ad regem se contulit et auxilium suum obtulit. Rex libenter eius auxilium accepit; deinde Hercules monstrum interfecit et puellam, quae iam omnem spem salutis deposuerat, incolumem ad patrem reduxit. Laomedon magno cum gaudio filiam suam accepit, et Herculi pro tanto beneficio meritam gratiam rettulit.
Post haec iussus est Hercules ad insulam Erythiam ire bovesque Geryonis arcessere. Res erat summae difficultatis, quod boves a gigante Eurytione et a cane bicipite custodiebantur. Ipse autem Geryon speciem horribilem praebebat; habebat enim tria corpora inter se coniuncta. Hercules tamen, etsi intellegebat periculum magnum esse, negotium suscepit et, postquam per multas regiones iter fecit, ad eam partem Libyae pervenit quae Europae proxima est. Ibi in utrâque parte freti quod Europam a Libyâ dividit columnas constituit, quae postea Herculis Columnae appellatae sunt.
Dum hîc moratur, Hercules magnum incommodum ex calore solis accipiebat. Tandem igitur, irâ commotus, arcum suum intendit et solem sagittis petiit. Sol tamen, audaciam viri admiratus, lintrem auream ei dedit. Hercules hoc donum libentissime accepit; nullam enim navem in his regionibus invenire potuerat. Tum lintrem deduxit et, ventum nactus idoneum, post breve tempus ad insulam pervenit. Postquam ex incolis cognovit de loco ubi boves erant, eo statim profectus est et a rege Geryone boves postulavit. Quod tamen ille hos tradere nolebat, Hercules et regem ipsum et gigantem Eurytionem interfecit.
Tum Hercules boves per Hispaniam et Liguriam compellere constituit. Postquam igitur omnia parata sunt, boves ex insulâ ad continentem transportavit. Ligures tamen, gens bellicosissima, dum ille per fines eorum iter facit, magnis copiis convênerunt, atque eum longius progredi prohibebant. Hercules magnum difficultatem habebat; barbari enim in locis superioribus constiterant, et saxa telaque in eum coniciebant. Ille quidem paene omnem spem salutis deposuerat; sed tempore opportunissimo Iuppiter imbrem lapidum ingentium e caelo demisit. Hi magnâ vî ceciderunt et magnum numerum Ligurum occiderunt; ipse tamen Hercules, ut in talibus rebus accidere consuevit; nihil incommodi cepit.
Postquam Ligures hoc modo superati sunt, Hercules quam celerrime progressus est, et post paucos dies ad Alpes per vênit. Necessse erat hos transire, quod in Italiam boves ducere volebat; res tamen summae erat difficultatis. Hi enim montes, qui Galliam ulteriorem ab Italiâ dividunt, nive perenni teguntur; quam ob causam neque frumentum neque pabulum in his regionibus inveniri potest. Hercules igitur, antequam ascendere coepit, magnam copiam frumenti et pabuli comparavit, et boves oneravit. Postquam in his rebus tres dies consumpserat, quarto die profectus est et, contra omnium opinionem, boves incolumes in Italiam traduxit.
Post breve tempus ad flumen Tiberim vênit; illo tamen tempore nulla erat urbs in eo loco. Roma enim nondum condita erat. Hercules, itinere fessus, constituit ibi paucos dies morari atque se ex laboribus recreare. Haud procul a valle ubi boves pascebantur antrum erat, in quo gigas quidam, nomine Cacus, tum habitabat. Hic speciem terri- bilem praebebat, non modo quod ingenti magnitudine corporis erat, sed quod ignem ex ore expirabat. Cacus autem de adventu Herculis famam acceperat; noctu igitur vênit et, dum Hercules dormit, quattuor pulcherrimorum boum abripuit. Hos caudis in antrum traxit; hôc enim modô putavit Herculem vestigiis deceptum boves non inventurum esse.
Postero die, simul atque e somno excitatus est, Hercules furtum animadvertit, et boves amissos undique quaerebat. Hos tamen nusquam reperire poterat, non modo quod loci naturam ignorabat, sed quod vestigiis falsis deceptus est. Tandem, ubi magnam partem diei frustra consumpsit, cum reliquis bobus progredi constituit. At, dum proficisci parat, unus e bobus quos secum habuit mugire coepit. Extemplo ii qui in antro inclusi erant mugitum reddiderunt; hôc modô Hercules locum invênit. Tum vehementer iratus, ad speluncam quam celerrime se contulit. At Cacus saxum ingens deiecerat et aditum speluncae omnino obstruxerat.
Hercules, quoniam nullum alium introitum reperire poterat, hoc saxum amovere conatus est; sed propter eius magnitu res erat difficillima. Diu laborabat, neque quidquam efficere poterat. Tandem tamen magno conatu saxum amovit et speluncam patefecit. Ibi amissos boves magno cum gaudio conspexit. Sed Cacum ipsum vix cernere potuit, quod spelunca repleta erat fumo quem ille more suo evomebat. Hercules, inusitatâ specie turbatus, breve tempus haesitabat; mox tamen in speluncam irrupit et collum mon- stri bracchiis complexus est. Ille, etsi multum reluctatus est, nullo modô se liberare potuit; et, quod nulla facultas respirandi dabatur, mox, quod necesse fuit, exanimatus est.
Eurystheus, postquam boves Geryonis accepit, laborem undecimum Herculi imposuit, graviorem quam quos supra narravimus. Jussit enim eum aurea poma ex horto Hesperidum auferre. Hesperides autem nymphae erant quaedam formâ praestantissimâ, quae in terrâ longuinquâ habitabant, et quibus aurea quaedam poma a Iunone commissa erant. Multi homines, auri cupiditate inducti, haec poma auferre iam antea conati erant; res tamen difficillima erat. Nam hortus in quo poma erant muro ingenti undique circumdatus est; praeterea draco quidam, qui centum capita habebat, portam horti diligenter custodiebat. Opus igitur quod Eurystheus Herculi imperaverat erat summae difficultatis, non modo ob causas quas memoravimus, sed quod Hercules situm horti omnino ignorabat.
Hercules, quamquam quietam vehementer cupiebat, constituit tamen Eurystheo parere; et simul ac iussa eius accepit, proficisci maturavit. Multos mercatores interrogaverat de sede Hesperidum; nihil tamen certum reperire potuerat. Frustra per multas terras iter fecit, et multa pericula subiit; tandem, postquam in his itineribus totum annum consumpsit, ad extremam partem orbis, quae proxima erat Oceano, per- vênit. Hic stabat vir quidam, nomine Atlas, ingenti magnitudine corporis, qui caelum (ita tradunt) umeris suis sustinebat, et in terram decidere prohibebat. Hercules tantum laborem magnopere miratus, post paulo in colloquium cum Atlante vênit et, postquam causam itineris exposuit, auxilium eius petiit.
Atlas autem potuit Herculi maxime prodesse; ille enim quoniam ipse erat pater Hesperidum, situm horti bene scivit. Postquam igitur audivit causam itineris Herculis, "Ipse,"inquit, "ad hortum ibo; ego si hortabor, filiae certe poma suâ sponte tradent." Hercules, ubi haec audivit, magnopere gavisus est; cupiebat enim rem sine vi fieri. Constituit igitur oblatum auxilium accipere. Sed quod Atlas abiturus erat, necesse erat aliquem caelum umeris sustinere. Hoc igitur negotium Hercules libenter suscepit et, quamquam res erat summi laboris, totum pondus caeli continuos complures dies solus sustinuit.
Atlas interea abierat et ad hortum Hersperidum, qui pauca milia passuum aberat, se quam celerrime contulerat. Eo ubi venit, causam veniendi exposuit, et a filiabus suis poma vehementer petivit. Illae diu haerebant; nolebant enim hoc facere, quod ab ipsâ Iunone, de quâ ante dictum est, hoc munus acceperant. Atlas tamen post multa verba iis persuasit, et poma ad Herculem rettulit. Hercules interea, qui plures dies expectaverat, neque ullam famam de reditu Atlantis acceperat, hâc morâ graviter commotus est. Tandem quinto die Atlantem vidit redeuntem, et mox magno cum gaudio poma accepit; tum, postquam gratias pro tanto beneficio egit, ad Graeciam proficisci maturavit.
Postquam aurea poma ad Eurystheum relata sunt, unus modo relinquebatur e duodecim laboribus quos Pythia Herculi praeceperat. Eurystheus autem, quod Herculem magnopere timebat, se ab eo in perpetuum liberare volebat. Iussit igitur eum canem Cerberum ex Orco in lucem trahere. Hoc opus omnium difficillium erat; nemo enim umquam ex Orco redierat. Praeterea Cerberus iste monstrum erat horribili specie, qui tria capita serpentibus saevis cincta habebat. Antequam tamen hunc laborem narramus, non alienum videtur, quoniam de Orco mentionem fecimus, pauca de istâ regione proponere.
De Orco, qui îdem Hades appellabatur, haec traduntur. Ut quisque e vitâ discesserat, manes eius ad Orcum, sedem mortuorum, a deo Mercurio deducebantur. Huius regionis, quae sub terrâ fuisse dicitur, rex erat Pluto, cuius uxor erat Proserpina, Iovis et Cereris filia. Manes igitur, a Mercurio deducti, primum ad ripam veniebant Stygis fluminis, quô continetur regnum Plutonis. Hoc omnes transire necesse erat qui in Orcum veniebant. Quoniam tamen in hôc flumine nullus pons erat, manes transvehebantur a Charonte quodam, qui cum parvâ scaphâ ad ripam exspectabat. Charon pro hôc officiô mercedem postulabat, neque volebat quemquam sine hôc praemiô transvehere. Ob hanc causam mos erat apud antiquos nummum in ore mortui ponere; eô modô, ut putabant, mortuus ad Stygem veniens pretium traiectûs solvere poterat. Ii autem qui post mortem in terrâ non sepulti erant Stygem transire non potuerunt, sed in litore per centum annos errare coacti sunt; tum demum licuit Orcum intrare.
Postquam manes Stygem hôc modô transierant, ad alterum veniebant flumen, quod Lethe appellatum est. Ex hôc flumine aquam bibere cogebantur. Quod ubi fecerant, res omnes in vitâ gestas e memoriâ deponebant. Denique ad sedem ipsam Plutonis veniebant, cuius introitus a cane Cerbero custodiebatur. Ibi Pluto, nigro vestitu indutus, cum uxore Proserpinâ in solio sedebat. Stabant etiam non procul ab eô locô tria alia solia, in quibus sedebant Minos, Rhadamanthus, et Aeacus, iudices inferorum. Hi mortuis ius dicebant et praemia poenasque constituebant. Boni enim in Campos Elysios, sedem beatorum, veniebant; improbi autem in Tartarum mittebantur, et multis variisque suppliciis ibi excruciabantur.
Hercules postquam imperia Eurysthei accepit, in Laconiam ad Taenarum statim se contulit; ibi enim spelunca erat ingenti magnitudine, per quam (ut tradebatur) homines ad Orcum descendebant. Eo ubi venit et ex incolis situm speluncae cognovit, sine morâ descendere constituit. Nec tamen solus hoc iter faciebat. Mercurius enim et Minerva se socios ei adiunxerant. Ubi ad ripam Stygis venit, Hercules scapham Charontis conscendit. Quod tamen Hercules vir erat ingenti magnitudine corporis, Charon solvere nolebat; arbitrabatur enim tantum pondus scapham suam in medio flumine mersurum esse. Tandem tamen, minis Herculis territus, Charon scapham solvit et eum incolumem ad ulteriorem ripam perduxit.
Postquam flumen Stygem tali modo transiit, Hercules in sedem ipsius Plutonis vênit, et, postquam causm veniendi docuit, ab eo facultatem Cerberum auferendi petivit. Pluto, qui de Hercule famam acceperat, eum benigne excepit, et facultatem quam ille petebat libenter dedit. Iussit tamen Herculem imperata Eurysthei facere et postea Cerberum in Orcum rursus reducere. Hercules haec pollicitus est, et Cerberum, quem non sine magno periculo manibus prehenderat, summo cum labore ex Orco in lucem et ad urbem Eurysthei traxit. Eo ubi venit, Eurystheus ex atrio statim refugit; tantus pavor animum eius occupaverat. Postquam autem paulum se ex timore recepit, multis cum lacrimis clamitavit se velle monstrum sine morâ in Orcum reduci. Sic, contra omnium opinionem, duodecim illi labores quos Pythia praeceperat intra duodecim annos confecti sunt. Itaque Hercules, servitute tandem liberatus, magno cum gaudio Thebas rediit.
Post haec Hercules multa alia praeclara perfecit, quae nunc perscribere longum est. Tandem, iam aetate provectus, Deianiram, Oenei filiam, in matrimonium duxit; post tamen tres annos puerum quendam, nomine Eunomum, casu occidit. More antiquo necesse erat Herculem ob eam rem in exilium ire; itaque cum uxore suâ e finibus eius civitatis exire maturavit. Dum tamen iter faciunt, ad flumen quoddam pervenerunt in quo nullus pons erat, et dum quaerunt modum transeundi, accurrit Centaurus quidam, nomine Nessus, qui auxilium viatoribus obtulit. Hercules igitur uxorem suam in tergum Nessi imposuit; tum ipse flumen nando transiit. At Nessus, paulum in aquam progressus, ad ripam subito revertit et Deianiram auferre conabatur. Quod ubi animadvertit Hercules, irâ graviter commotus, arcum intendit et pectus Nessi sagittâ transfixit.
Nessus igitur, sagittâ Herculis transfixus, moriens humi iacebat; at nolens occasionem Herculem ulciscendi dimittere, ita locutus est. "Tu, Deianira, verba morientis audi: si vis amorem mariti tui conservare, aliquid sanguinis huius qui e pectore meo effunditur sume ac repone; tum, si umquam suspicio in mentem tuam vênerit, vestem mariti hoc sanguine inficies." Haec locutus Nessus animam efflavit; Deianira autem, nihil mali suspicata, imperata fecit. Post breve tempus Hercules bellum contra Eurytum regem Oechaliae suscepit et, ubi regem ipsum cum fillis interfecit, Iolen, filiam Euryti, captivam reduxit. Antequam tamen domum vênit, navem ad Cenaeum promunturium appulit. Ibi in terram egressus quod Iovi sacrificare volebat, aram constituit. Dum tamen sacrificium parat, Licham comitem suum domum ire et vestem albam referre iussit; mos enim erat apud antiquos in sacrificando vestem albam gerere. At Deianira, arbitrata Herculem amorem erga Iolen habere, vestem, priusquam Lichae dedit, sanguine Nessi infecit.
Hercules, nihil mali suspicatus, vestem quam Lichas attulit statim induit; post tamen breve tempus dolorem per omnia membra sensit, sed quod causam eius rei ignorabat magnopere mirabatur. Dolore paene exanimatus, vestem detrahere conatus est. Illa tamen in corpore haesit, neque ullo modo develli potuit. Tum demum Hercules, quasi furore impulsus, in montem Oetam se contulit et in rogum, quem summâ celeritate extruxit, se imposuit. Hoc ubi fecit, voluit eos qui circumstabant rogum quam celerrime accendere. Omnes diu recusabant; tandem tamen pastor quidam, ad misericor- diam inductus, ignem subdidit. Tum, dum omnia fumo obscurantur, Hercules, densâ nubâ velatus, a Iove in Olym abreptus est.
JASON
Erant olim in Thessaliâ duo fratres, quorum alter Aeson, alter Pelias appellatus est. Horum Aeson primus regnum obtinuerat; at post paucos annos Pelias, regni cupiditate adductus, non modo fratrem suum expulit, sed etiam in animo habebat Iasonem, Aesonis filium, interficere. Quidam tamen ex amicis Aesonis, ubi sententiam Peliae intellexerunt, puerum e tanto periculo eripere constituerunt. Noctu igitur Iasonem ex urbe abstulerunt, et, cum postero die ad regem rediissent, ei renuntiaverunt puerum mortuum esse. Pelias, cum haec audivisset, etsi rê verâ magnum gaudium percipiebat, speciem tamen doloris praebuit, et quae causa esset mortis quaesivit. Illi tamen, cum bene intellegerent dolorem eius falsum esse, nescio quam fabulam de morte pueri finxerunt.
Post breve tempus Pelias, veritus ne regnum suum tantâ vi et fraude occupatum amitteret, amicum quendam Delphos misit, qui oraculum consuleret. Ille igitur quam celerrime Delphos se contulit, et quam ob causam venisset demonstravit. Respondit oraculum nullum esse in praesentiâ periculum; monuit tamen Peliam ut, si quis veniret calceum unum gerens, eum caveret. Post paucos annos accidit ut Pelias magnum sacrificium facturus esset; nuntios in omnes partes dimiserat, et certum diem conveniendi dixerat. Die constituto magnus numerus hominum undique ex agris convênit; inter alios vênit Iason, qui a puero apud Centaurum quendam vîxerat. Dum tamen iter facit, calceum alterum in transeundo nescio quo flumine amisit.
Iason igitur, cum calceum amissum nullo modo recipere posset, altero pede nudo in regiam pervênit. Quem cum vidisset, Pelias subito timore affectus est; intellexit enim hunc esse hominem quem oraculum demonstravisset. Hoc igitur iniit consilium. Rex erat quidam nomine Aeetes, qui regnum Colchidis illo tempore obtinebat. Huic commissum erat vellus illud aureum quod Phrixus olim ibi reliquerat. Constituit igitur Pelias Iasoni negotium dare ut hôc vellere potiretur; cum enim res esset magni periculi, sperabat eum in itinere periturum esse. Iasonem igitur ad se arcessivit, et quid fieri vellet demonstravit. Iason, autem, etsi bene intellegebat rem esse difficillimam, negotium libenter suscepit.
Cum tamen Colchis multorum dierum iter ab eo loco abesset, noluit Iason solus proficisci. Dimisit igitur nuntios in omnes partes qui causam itineris docerent et diem certum conveniendi dicerent. Interea postquam omnia quae sunt usui ad armandas naves comportari iussit, negotium dedit Argo cuidam, qui summam scientiam rerum nauticarum habebat, ut navem aedificaret. In his rebus circiter decem dies consumpti sunt. Argus enim, qui operi praeerat, tantam diligentiam praebebat ut ne nocturnum quidem tempus ad laborem intermitteret. Ad multitudinem hominum transportandam navis paulo erat latior quam quae fieri solitae erant et ad vim tempestatum perferendam tota e robore facta est.
Interea ea dies appetebat quam Iason per nuntios edixerat, et ex omnibus regionibus Graeciae multi quos aut rei novitas aut spes gloriae movebat undique conveniebant. Tradunt autem in hoc numero fuisse Herculem (de quo ante multa perscripsimus), Orpheum, citharoedorum praeclarissimum, Theseum, Castorem et multos alios quorum nomina notissima sunt. Ex his Jason, quos arbitratus est ad omnia subeunda percicula paratissimos esse, eos ad numerum quinquaginta delegit et socios sibi adiunxit. Tum, paucos dies commoratus, ut ad omnes casus subsidia compararet, navem deduxit et tempestatem ad navigandum idoneam nactus, magno cum plausu omnium solvit.
Haud multo post Argonautae (ita enim appellati sunt qui in istâ navi vehebantur) insulam quandam nomine Cyzicum attigerunt et, e navi egressi, a rege illius regionis hospitio excepti sunt. Paucas horas ibi commorati, ad solis occasum rursus solverunt. At, postquam pauca milia passuum progressi sunt, tanta tempestas subito coörta est ut cursum tenere non possent, et in eandem partem insulae unde nuper profecti erant magno cum periculo deicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscura, Argonautas non agnoscebant, et navem inimicam vênisse arbitrati, arma rapuerunt et eos egredi prohibebant. Acriter in litore pugnatum est, et rex ipse, qui cum aliis decucurrerat, ab Argonautis occisus est. Mox tamen, cum iam dilucesceret, senserunt incolae se errare, et arma abiecerunt. Argonautae autem, cum viderent regem occisum esse, magnum dolorem perceperunt.
Postridie eius diei Jason, tempestatem satis idoneam esse arbitratus (summa enim tranquillitas iam consecuta erat), sustulit et, pauca milia passuum progressus, ante noctem Mysiam attigit. Ibi paucas horas in ancoris expectavit; a nautis enim cognoverat aquae copiam quam secum haberent iam deficere; quam ob causam quidam ex Argonautis in terram egressi aquam quaerebant. Horum in numero erat Hylas quidam, puer formâ praestantissimâ; qui dum fontem quaerit, a comitibus paulum secesserat. Nymphae autem quae fontem colebant, cum iuvenem vidissent, ei persuadere conatae sunt ut secum maneret; et cum ille negaret se hoc facturum esse, puerum vi abstulerunt. Comites eius, postquam Hylam amissum esse senserunt, magno dolore affecti, diu frustra quaerebant. Hercules autem et Polyphemus, qui vestigia pueri longius secuti erant, ubi tandem ad litus redierunt, Iasonem solvisse cognoverunt.
Post haec Argonautae ad Thraciam cursum tenuerunt, et, postquam ad oppidum Salmydessum navem appulerant, in terram egressi sunt. Ibi, cum ab incolis quaesissent quis regnum eius regionis obtineret, certiores facti sunt Phineum quendam tum regem esse. Cognoverunt etiam hunc caecum esse et diro quodam supplicio affici, quod olim se crudelissimum in filios suos praebuisset. Cuius supplicii hoc erat genus. Missa erant a Iove monstra quaedam, specie horribili, quae capita virginum, corpora volucrum habebant. Hae volucres, quae Harpyiae appellabantur, Phineo summam molestiam afferebant; quotiens enim ille accubuerat, veniebant et cibum appositum statim auferebant. Quae cum ita essent, Phineus fame paene mortuus est.
Res igitur in hoc loco erant, cum Argonautae navem appulerunt. Phineus autem, simul atque audivit eos in suos fines egressos esse, magnopere gavisus est. Sciebat enim quantam opinionem virtutis Argonautae haberent, nec dubitabat quin sibi auxilium ferrent. Nuntium igitur ad navem misit qui Iasonem sociosque ad regiam vocaret. Eo cum venissent, Phineus demonstravit quanto in periculo suae res essent, et promisit se magna praemia daturum esse, si illi remedium repperissent. Argonautae negotium libenter susciperunt, et, ubi hora vênit, cum rege accubuerunt; at simul ac cena apposita est, Harpyiae cenaculum intraverunt, et cibum auferre conabantur. Argonautae primum ensibus volucres petierunt; cum tamen viderent hoc nihil prodesse, Zetus et Calais, qui alis instructi erant, in aera se sublevaverunt, ut, desuper impetum facerent. Quod cum sensissent Harpyiae, rei novitate perterritae, statim aufugerunt, neque postea umquam redierunt.
Hoc facto, Pheneus, ut pro tanto beneficio meritam gratiam referret, Iasoni demonstravit quâ ratione Symplegades vitare posset. Symplegades autem duae erant rupes ingenti magnitude, quae a Iove positae erant eo consilio, ne quis ad Colchida perveniret. Hae parvo intervallo in mari natabant et, si quid in medium spatium vênerat, incredibili celeritate concurrebant. Postquam igitur a Phineo doctus est quid faciendum esset Iason, sublatis ancoris, navem solvit et, leni vento provectus, mox ad Symplegades appropinquavit; tum in prorâ stans columbam quam in manu tenebat emisit. Illa rectâ viâ per medium spatium volavit et, priusquam rupes conflixerunt, incolumis evasit, caudâ tantum amissâ. Tum rupes utrimque discesserunt; antequam tamen rursus concurrerent, Argonautae, bene intellegentes omnem spem salutis in celeritate positam esse, summâ vî remis contenderunt, et navem incolumem perduxerunt. Hoc facto, dis gratias libenter egerunt, quorum auxilio e tanto periculo erepti essent; bene enim sciebant non sine auxilio deorum rem ita feliciter evênisse.
Brevi intermisso spatio, Argonautae ad flumen Phasim vênerunt quod in finibus Colchorum erat. Ibi, cum navem appulissent et in terram egressi essent, statim ad regem Aeetem se contulerunt, et ab eo postulaverunt ut vellus aureum sibi traderetur. Ille, cum audivisset quam ob causam Argonautae vênissent, irâ commotus est, et diu negavit se vellus traditurum esse. Tandem tamen, quod sciebat Iasonem non sine auxilio deorum hoc negotium suscepisse, mutatâ sententiâ, promisit se vellus traditurum, si Iason labores duos difficillimos prius perfecisset; et, cum Iason dixisset se ad omnia pericula subeunda paratum esse, quid fieri vellet ostendit. Primum iugendi erant duo tauri specie horribili, qui flammas ex ore edebant; tum, his iunctis, ager quidam arandus erat, et dentes draconis serendi. His auditis, Iason, etsi rem esse summi periculi intellegebat, tamen, ne hanc occasionem rei bene gerendae amitteret, negotium suscepit.
At Medea, regis filia, Iasonem adamavit, et, ubi audivit eum tantum periculum subiturum esse, rem aegre ferebat. Intellegebat enim patrem suum hunc laborem proposuisse eo ipso consilio, ut Iason moreretur. Quae cum ita essent, Medea (quae summam peritiam medicinae habebat ) hoc consilium iniit. Mediâ nocte insciente patre ex urbe evasit; et, postquam in montes finitimos vênit, herbas quasdam carpsit; tum, suco expresso, unguentum paravit, quod vi suâ corpus aleret nervosque confirmaret. Hoc facto, Iasoni unguentum dedit; praecepit autem ut eo die quo isti labores conficiendi essent corpus suum et arma mane oblineret. Iason, etsi paene omnibus magnitudine et viribus corporis praestabat (vita enim omnis in venationibus atque in studiis rei militaris 175constiterat), censebat tamen hoc consilium non neglegendum esse.
Ubi is dies vênit quem rex ad arandum agrum edixerat, Iason, ortâ luce, cum sociis ad locum constitutum se contulit. Ibi stabulum ingens repperit, in quo tauri inclusi erant. Tum, portis apertis, tauros in lucem traxit, et summâ cum difficultate iugum imposuit. At Aeetes, cum videret tauros nihil contra Iasonem valere, magnopere miratus est; nesciebat enim filiam suam auxilium ei dedisse. Tum Iason, omnibus aspicientibus, agrum arare coepit; quâ in re tantam diligentiam praebuit ut ante meridiem totum opus conficeret. Hôc factô, ad locum ubi rex sedebat adiit, et dentes draconis postulavit; quod ubi accepit, in agrum quem araverat magnâ cum diligentiâ sparsit. Horum autem dentium natura erat talis ut in eo loco ubi sparsi essent viri armati miro quodam modo gignerentur.
Nondum tamen Iason totum opus confecerat; imperaverat enim ei Aeetes ut armatos viros qui e dentibus gignerentur solus interficeret. Postquam omnes dentes in agrum sparsit, Iason, lassitudine exanimatus, quieti se tradidit, dum viri isti gignerentur. Paucas horas dormiebat; sub vesperum, tamen, e somno subito excitatus, rem ita evenisse ut praedictum erat cognovit; nam in omnibus agri partibus viri ingenti magnitudine corporis, ensibus galeisque armati, mirum in modum e terra oriebantur. Hôc cognitô, Iason consilium quod dederat Medea non omittendum esse putabat; saxum igitur ingens (ita enim praeceperat Medea) in medios viros coniecit. Illi undique ad locum concurrerunt, et cum quisque sibi id saxum (nescio cur) habere vellet, magna contro versia orta est. Mox, strictis ensibus, inter se pugnare coeperunt, et, cum hôc modô plurimi occisi essent, reliqui vulneribus confecti a Iasone nullo negotio interfecti sunt.
At rex Aeetes, ubi cognovit Iasonem laborem propositum confecisse, irâ graviter commotus est; intellegebat enim id per dolum factum esse, nec dubitabat quin Medea auxilium ei tulisset. Medea autem, cum intellegeret se in magno fore periculo, si in regiâ mansisset, fugâ salutem petere constituit. Omnibus igitur ad fugam paratis, mediâ nocte, insciente patre, cum fratre Absyrto evasit, et quam celerrime ad locum ubi Argo subducta erat se contulit. Eo cum venisset, ad pedes Iasonis se proiecit, et multis cum lacrimis obsecravit eum ne in tanto discrimine mulierem desereret quae ei tantum profuisset. Ille, quod memoriâ tenebat se per eius auxilium e magno periculo evasisse, libenter eam excepit et, postquam causam veniendi audivit, hortatus est ne patris iram timeret. Promisit autem se quam primum eam in nave suâ avecturum.
Postridie eius diei Iason cum sociis suis, ortâ luce, navem deduxit et, tempestatem idoneam nacti, ad eum locum remis contenderunt, quo in loco Medea vellus celatum esse demonstravit. Eo cum venissent, Iason in terram egressus est et, sociis ad mare relictis qui praesidio navi essent, ipse cum Medeâ in silvas viam cepit. Pauca milia passuum per silvam progressus, vellus quod quaerebat, ex arbore suspensum vidit. Id tamen auferre res erat summae difficultatis; non modo enim locus ipse egregie et naturâ et arte munitus erat, sed etiam draco quidam, specie terribili arborem custodiebat. At Medea, quae, ut supra demonstravimus, artis medicae summam scientiam habuit, ramum quem ex arbore proximâ deripuerat veneno infecit. Hôc facto, ad locum appropinquavit, et draconem, qui faucibus apertis adventum expectabat, veneno sparsit; proinde, dum draco somno oppressus dormit, Iason vellus aureum ex arbore deripuit, et cum Medea quam celerrime pedem rettulit.
Dum tamen ea geruntur, Argonautae, qui ad mare relicti erant, animo anxio reditum Iasonis expectabant; bene enim intellegebant id negotium summi esse periculi. Postquam igitur ad occasum solis frustra expectaverant, de eius salute desperare coeperunt, nec dubitabant quin aliqui casus accidisset. Quae cum ita essent, maturandum sibi censuerunt, ut auxilium duci ferrent; at dum proficisci parant, lumen quoddam subito conspiciunt, mirum in modum inter silvas refulgens, et magnopere mirati quae causa esset eius rei, ad locum concurrunt. Quo cum venissent, Iasoni et Medeae advenientibus occurrerunt, et vellus aureum luminis eius causam esse cognoverunt. Omni timore sublato, magno cum gaudio ducem suum exceperunt, et dis gratias libenter ege- runt, quod res ita feliciter evenisset.
His rebus gestis, omnes sine morâ navem rursus conscen et, sublatis ancoris, primâ vigiliâ solverunt; neque enim satis tutum esse arbitrati sunt in eo loco manere. At rex Aeetes, qui iam ante inimico in eos fuerat animo, ubi cognovit filiam suam non modo ad Argonautas se recepisse, sed etiam ad vellus auferendum auxilium tulisse, hôc dolore gravius exarsit. Navem longam quam celerrime deduci iussit et, militibus impositis, fugientes insecutus est. Argonautae, qui bene sciebant rem in discrimine esse, summis viribus remis contendebant. Cum tamen navis quâ vehebantur ingenti esset magnitudine, non eâdem celeritate quâ Colchi progredi poterant. Quae cum ita essent, a Colchis sequentibus paene capti sunt; neque enim longius intererat quam quo telum adici posset. At Medea, cum vidisset quo in loco res essent, paene omni spe depositâ, infandum hoc consilium cepit.
Erat in nave Argonautarum filius quidam regis Aeetae, nomine Absyrtus, quem, ut supra demonstravimus, Medea, ex urbe fugiens, secum abduxerat. Hunc puerum Medea constituit interficere eo consilio, ut, membris eius in mare coniectis, cursum Colchorum impediret; pro certo enim sciebat Aeetem, cum membra filii vidisset, non longius prosecuturum esse; neque opinio eam fefellit. Omnia enim ita evenerunt ut Medea speraverat. Aeetes, ubi primum membra vidit, ad ea colligenda navem statui iussit. Dum tamen ea geruntur, Argonautae, non intermisso remigandi labore mox (quod necesse fuit) e conspectu hostium remoti sunt, neque prius fugere destiterunt quam ad flumen Eridanum pervenerunt. At Aeetes, nihil sibi profuturum esse arbitratus, si longius progressus esset, animo demisso domum revertit, ut filii corpus ad sepulturam daret.
Tandem post multa pericula Iason in eundem locum per vênit unde olim profectus erat. Tum e navi egressus, ad regem Peliam, qui regnum adhuc obtinebat, statim se contulit et, vellere aureo monstrato, ab eo postulavit ut regnum sibi traderetur. Pelias enim pollicitus erat, si Iason vellus rettulisset, se regnum ei traditurum. Postquam Iason quid fieri vellet ostendit, Pelias primum nihil respondit, sed diu in eâdem tristitiâ tacitus permansit, tandem ita locutus est: "Vides me aetate iam esse confectum, neque dubium est quin dies supremus mihi adsit. Liceat igitur mihi, dum vivam, hoc regnum obtinere; tum, postquam ego e vitâ discessero, tu in meum locum venies," Hâc oratione adductus, Iason respondit se id facturum quod ille rogasset.
His rebus cognitis, Medea rem aegre tulit et regni cupiditate adducta constituit mortem regi per dolum inferre. Hôc constitutô, ad filias regis vênit atque ita locuta est: 300"Videtis patrem vestrum aetate iam esse confectum, neque ad laborem regnandi perferendum satis valere. Vultisne eum rursus iuvenem fieri?" Tum filiae regis ita responderunt: "Num hoc fieri potest? Quis enim umquam e sene iuvenis factus est?" At Medea respondit, "Scitis me artis medicae summam habere scientiam. Nunc igitur vobis demonstrabo quô modô haec res fieri possit." His dictis, cum arietem aetate iam confectum interfecisset, membra eius in vase aeneo posuit et, igne supposito, in aquam herbas quasdam infudit. Tum, dum aqua effervesceret, carmen magicum cantabat. Post breve tempus aries e vase exiluit et, viribus refectis, per agros currebat.
Dum filiae regis hoc miraculum stupentes intuentur, Medea ita locuta est: "Videtis quantum valeat ars medica. Vos igitur, si vultis patrem vestrum in adulescentiam reducere, id quod feci ipsae facietis. Vos patris membra in vas conicite; ego herbas magicas praebebo." Filiae regis consilium quod dederat Medea non omittendum putaverunt. Patrem igitur Peliam necaverunt, et membra eius in vas aeneum coniecerunt; nihil enim dubitabant quin hoc maxime ei profuturum esset. At res omnino aliter evênit ac speraverant; Medea enim non easdem herbas dedit, quibus ipsa usa erat. Itaque, postquam diu frustra expectaverunt, patrem suum rê verâ mortuum esse intellexerunt. His rebus gestis, Medea sperabat se cum coniuge suo regnum accepturam esse. At cives, cum intellegerent quo modo Pelias periisset, tantum scelus aegre tulerunt; itaque, Iasone et Medeâ e regno explusis, Acastum regem creaverunt.
Post haec Iason et Medea, e Thessalia explusi, ad urbem Corinthum vênerunt, cuius urbis Creon quidam regnum tum obtinebat. Erat autem Creonti filia una, nomine Glauce; quam cum vidisset, Iason constituit Medeam uxorem suam repudiare eo consilio, ut Glaucen in matrimonium duceret. At Medea, ubi intellexit quae ille in animo haberet, irâ graviter commota, iure iurando confirmavit se tantam iniuriam ulturam. Hoc igitur consilium cepit. Vestem paravit summâ arte contextam et variis coloribus tinctam. Hanc diro quodam infecit veneno, cuius vis talis erat ut, si quis eam vestem induisset, corpus eius quasi igne ureretur. Hôc factô, vestem Glaucae misit. Illa autem, nihil mali suspicans, donum libenter accepit, et vestem novam (more feminarum) statim induit.
Vix vestem induerat Glauce, cum dolorem gravem per omnia membra sensit, et post paulum diro cruciatu affecta e vitâ excessit. His rebus gestis, Medea, furore atque amentiâ impulsa, filios suos necavit. Tum magnum sibi fore pericuculum arbitrata si in Thessaliâ maneret, ex eâ regione fugere constituit. Hoc constituto, Solem oravit ut in tanto periculo auxilium sibi praeberet. Sol autem, his precibus commotus, currum misit, cui dracones, alis instructi, iuncti erant. Medea non omittendam tantam occasionem arbitrata currum conscendit, itaque per aera vecta incolumis ad urbem Athenas pervênit. Iason autem post breve tempus miro modo occisus est. Ille enim (sive casu sive consilio deorum) sub umbrâ navis suae, quae in litus subducta erat, olim dormiebat. At navis, quae adhuc erecta steterat, in eam partem ubi Iason iacebat subito delapsa virum infelicem oppressit.
PERSEO
Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum. Avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum, nepotem suum, necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum,adhuc infantem, et cum matre in arcâ ligneâ inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danaë, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinû matris dormiebat.
Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Fecit igitur mare tranquillum, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harenâ quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.
Perseus igitur multos annos ibi habitavit, et cum matre suâ vitam egit beatam. At Polydectes Danaen magnopere amabat atque eam ducere in matrimonium volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et haec dixit: Turpe est vitam hanc ignavam agere; iam dudum tu adulescens es; quousque hîc manebis? Tempus est arma capere et virtutem praestare. Hinc abi, et caput Medusae mihi refer.
Perseus, ubi haec audivit, ex insulâ discessit et, postquam ad continentem vênit, Medusam quaesivit. Diu frustrâ quaerebat; nam naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervênit. Ab his talaria et galeam magicam accepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dederunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera ascendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum vênit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gorgones autem monstra erant specie horribili; capita enim earum serpentibus omnino contecta erant; manus etiam ex aere factae erant.
Res erat difficillima abscidere caput Gorgonis; eius enim conspectû homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva illud speculum dederat. Perseus igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hôc modô ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce suâ caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt et, ubi rem viderunt, irâ commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant; ille autem, dum fugit, galeam magicam induit et, ubi hoc fecit, statim e conspectu earum evasit.
Post haec Perseus in fines Aethiopum venit. Ibi Cepheus quidam illo tempore regnabat. Hic Neptunum, maris deum, olim offenderat. Neptunus autem monstrum saevissimum miserat. Hoc cotidie e mari veniebat et homines devorabat. Ob hanc causam pavor animos omnium occupaverat. Cepheus igitur oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo iussus est filiam monstro tradere. Eius autem filia, nomine Andromeda, virgo formosissima erat. Cepheus, ubi haec audivit, magnum dolorem percepit. Volebat tamen cives suos e tanto periculo extrahere, atque ob eam causam constituit imperata Hammonis facere.
Tum rex diem certam dixit et omnia paravit. Ubi ea dies vênit, Andromeda ad litus deducta est et in conspectu omnium ad rupem alligata est. Omnes fatum eius deplo- rabant, nec lacrimas tenebant. At subito, dum monstrum expectant, Perseus accurrit; et, ubi lacrimas vidit, causam doloris quaerit. Illi rem totam exponunt et puellam demon- strant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis auditur; simul monstrum, horribili specie, procul conspicitur. Eius conspectus timorem maximum omnibus iniecit. At monstrum magnâ celeritate ad litus contendit, iamque ad locum appropinquabat ubi puella stabat.
At Perseus, ubi haec vidit, gladium suum rapuit, et, postquam talaria induit, in aera sublatus est. Tum desuper in monstrum impetum subito fecit et gladio suo collum eius graviter vulneravit. Monstrum, ubi sensit vulnus, fremitum horribilem edidit et sine morâ totum corpus sub aquam mersit. Perseus, dum circum litus volat, reditum eius ex pectabat; mare autem interea undique sanguine inficitur. Post breve tempus belua rursus caput sustulit; mox tamen a Perseo ictu graviore vulnerata est. Tum iterum se sub undas mersit, neque postea visa est.
Perseus, postquam in litus descendit, primum talaria exuit; tum ad rupem vênit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem omnem spem salutis deposuerat et, ubi Perseus adiit, terrore paene exanimata erat. Ille vincula statim solvit et puellam patri reddidit. Cepheus ob hanc rem maximo gaudio affectus est. Meritam gratiam pro tanto beneficio Perseo rettulit. Praeterea Andromedam ipsam ei in matrimonium dedit. Ille libenter hoc donum accepit, et puellam duxit. Paucos annos cum uxore suâ in ea regione habitavit, et in magno honore erat apud omnes Aethiopes. Magnopere tamen cupiebat matrem suam rursus videre. Tandem igitur cum uxore e regno Cephei discessit.
Postquam Perseus ad insulam navem appulit, se ad locum contulit ubi mater olim habitaverat. At domum invênit vacuam et omnino desertam. Tres dies per totam insulam matrem quaerebat; tandem quarto die ad templum Dianae pervênit. Huc Danae refûgerat, quod Polydectem timebat. Perseus, ubi haec cognovit, irâ magnâ commotus est; ad regiam Polydectis sine morâ contendit, et ubi eo venit, statim in atrium irrupit. Polydectes magno timore affectus est, et fugere volebat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput Medusae monstravit; ille autem simul atque hoc vidit, in saxum versus est.
Post haec Perseus cum uxore suâ ad urbem Acrisii rediit. Ille autem, ubi Perseum vidit, magno terrore affectus est. Nam propter oraculum istud nepotem suum adhuc timebat. In Thessaliam igitur ad urbem Larissam statim refugit; frustra tamen, neque enim fatum suum vitavit. Post paucos annos rex Larissae ludos magnos fecit; nuntios in omnes partes dimiserat et diem edixerat. Multi ex omnibus urbibus Graeciae ad ludos convênerunt. Ipse Perseus inter alios certamen discorum iniit. At, dum discum conicit, avum suum casu occidit; Acrisius enim inter spectatores eius certaminis forte stabat.