I-AENEAS IN ITALIA

Olim in Asiâ erat urbs antiqua, quae Troia appellata est. Eam urbem Graeci decem annos obsedêrunt tandemque cepêrunt. Priamo rege filiisque eius interfectis, urbem de. Sed Aeneas, qui inter clarissimos defensores urbis fuerat, cum paucis comitibus ex urbe effugit; cum profugos ex omnibus partibus coegisset, in Italiam migrare constituit.
                
Post septem annos vênit in eam partem Italiae ubi erat urbs Laurentum. Ibi cum Troiani praedam ex agris agerent, rex Aboriginesque, qui tum ea loca tenebant, agros          defendere paraverunt. Sed Latinus, postquam in colloquio originem multitudinis ducisque cognovit, pacem cum Aeneâ fecit atque postea ei Laviniam filiam in matrimonium dedit.
           
            Troiani urbem condiderunt, quam Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellavit.     Deinde Turnus, rex Rutulorum, cui Lavinia ante adventum Aeneae deponsa erat, bello Latinum Troianosque aggressus est. Victi sunt Rutuli, sed victores ducem Latinum amis-            erunt. Inde Turnus auxilium petiit ab Etruscis, qui totam Italiam famâ nominis sui impleverant; illi metuentes novam multitudine opibusque crescentem laeti auxilium tu            lerunt. Aeneas in tanto discrimine, ut Aborigines Tro sub eodem iure atque nomine haberet, Latinos utramque gentem appellavit. Cum adversus Etruscos se moenibus defendere posset, tamen in aciem copias eduxit. Etrusci victi sunt; victores tamen ducem ut antea amis post pugnam enim Aeneam reperire non potuerunt; multi igitur eum ad deos transisse crediderunt.

II. ALBA LONGA CONDITA

 

                 Lavinia inde regnavit, quoad Ascanius, Aeneae filius, adolevit. Tum ille propter abundantem Lavini multitudinem matri urbem reliquit; ipse novam aliam urbem sub Albano             monte condidit, quae Alba Longa appellata est. Multi reges post Ascanium imperium Albanum gesserunt. Quidam ex his, cui nomen Proca erat, duos filios, Numitorem atque             Amulium, habuit. Numitori, qui maior erat, regnum reliquit.

            Pulso tamen fratre, Amulius regnavit. Filium fratris necavit; filiam Rheam Silviam per speciem honoris sacerdotem Vestae legit.

 

III. ROMULUS ET REMUS

Ex hâc filiâ nati sunt duo filii, Romulus et Remus. Pater eorum, ut fama est, Mars deus erat. Sed nec dei nec homines matrem et pueros a crudelitate regiâ defenderunt.            Sacerdos in custodiam data est; pueros rex in Tiberim inicidere iussit. Forte Tiberis abundaverat, neque ei qui pueros ferebant adire ad altam aquam poterant. Itaque pueros in alveo posuerunt atque in tenui aquâ reliquerunt. Sed alveus in sicco sedit. Deinde lupa sitiens -- sic enim est traditum --  ex montibus qui circa sunt ad puerorum vagitum cursum             flexit. Faustulus, pastor regius, eam invênit pueros nutrientem. Ab eo atque Larentiâ uxore pueri educati sunt. Cum primum adoleverunt, venari coeperunt et in latrones praedâ             onustos impetus facere pastoribusque praedam dividere.

Dum quoddam ludicrum celebratur, latrones irati ob praedam amissam impetum in Romulum et Remum fecerunt; Remum regi Amulio tradiderunt. Pueros praedam   ex agris Numitoris egisse incusabant. Sic ad supplicium Numitori Remus deditur.

Ab initio Faustulus crediderat pueros iussu regis expositos apud se educari. Tum periculo Remi motus rem Romulo aperit. Forte Numitor quoque audiverat fratres geminos esse; tum comparans et aetatem eorum et nobilem animum Remi nepotem agnovit. Romulus cum manu pastorum in regem Amulium impetum facit; Remus aliâ paratâ manu adiuvat. Ita rex interfectus est. Imperium Albanum Numitori avo ab iuvenibus restitutum est. Deinde Romulus et Remus in iis locis ubi expositi ubique educati erant urbem  condere constituerunt.

IV. ROMA CONDITA

           
Uterque iuvenis nomen novae urbae dare eamque regere cupiebat. Sed quod gemini erant, nec res aetate decerni poterat, auguriis usi sunt. A Remo prius visi sunt sex             vultures. Romulo postea duodecim sese ostenderunt. Uterque ab amicis rex appellatus est atque regnum postulabat.

            Cum irati arma rapuissent, in pugnâ Remus cecidit. Ex aliâ famâ Remus illudens fratem novos muros urbis transiluit, inde interfectus est ab irato Romulo, qui haec verba  quoque addidit: "Sic deinde pereat quicumque alius transiliet moenia mea." Ita solus potitus est imperio Romulus; conditam urbem a suo nomine Romam appellavit.

            Palatium primum, in quo ipse erat educatus, munivit. Vocatâ ad concilium multitudine, iura dedit. Insignia quoque imperii, sellam curulem togamque praetextam, et duodecim lictores sumpsit. Asylum aperuit in monte Capitolino, quo multi ex finitimis populis profugerunt. Creavit etiam centum senatores, qui honoris causâ patres appellati sunt.

 

V. SABINAE MULIERES

             

            Iam res Romana firma et finitimis civitatibus bello par erat. Sed Romani neque uxores neque cum finitimis ius conubii habebant. Tum Romulus quosdam ex patribus  legatos in vicinas gentes misit qui societatem conubiumque novo populo peterent. Nusquam benigne legati auditi sunt; nam finitimi non solum Romanos spernabant, sed etiam tantam in medio crescentem urbem metuebant. Itaque irati Romani vi uti statuerunt.  Ad eam rem Romulus, ludis paratis, finitimos ad spectaculum invitavit. Multi convênerunt, ut et ludos spectarent et novam urbem viderunt. Sabinorum omnis multitudo cum   liberis ac coniugibus vênit. Ubi spectaculi tempus vênit omnesque intenti in ludos erant, tum, signo dato, Romani rapere virgines coeperunt. Parentes virginum profugerunt   clamantes Romanos hospitium violavisse. Nec raptae virgines aut spem de se meliorem aut indignationem minorem  habebant.

                 Se ipse Romulus circumibat ostendebatque id patrum superbiâ factum esse. "Quamquam vi captae estis," inquit, "omnia iura Romanorum habebitis." Iam multo minus pertubati animi raptarum erant. At parentes earum civitates finitimas, ad quas eius iniuriae             pars pertinebat, ad arma concitabant. Hae civitates omnes a Romulo victae sunt. Novissimum bellum ab Sabinis ortum est, quod multo maximum fuit. Sabini arcem Romanam in monte Capitolino dolo ceperunt. Romani postero die arcem reciperare conati sunt. Ubi Hostius Hostilius, dux exercitûs Romani, cecidit, confestim acies Romana pulsa est. At Romulus templum vovit Iovi Statori oravitque auxillium.

            Tum credens preces suas auditas esse "hinc," inquit, "Romani, Iuppiter optimus maximus nos resistere ac renovare pugnam iubet." Restiterunt Romani tamquam caelesti voce iussi.Tum Sabinae mulieres ausae sunt se inter tela volantia inferre, ut pacem a patribus virisque implorarent. Duces eâ re moti non modo pacem sed etiam civitatem unam ex duabus faciunt; regnum quoque consociant atque Romam faciunt sedem imperii. Multitudo ita aucta novo nomine Quirites appellata est ex Curibus, quae urbes caput Sabi-   norum erat. Deinde Romulus, populo in curias triginta diviso, nomina mulierum raptarum curiis dedit.

                 Post aliquot annos Tatius, rex Sabinorum, ab Laurentibus interfectus est. Romulus postea solus regnavit. Annis sequentibus bella secunda cum Fidenatibus Veientibusque, populis Etruscis, gesta sunt.

                 Dum Romulus, quodam tempore exercitum in campo Martio recenset, tempestas subito coörta eum nimbo operuit. Patres qui proximi steterant dixerunt regem sublimem raptum esse. Deinde universi clamant: "Salve, deus deo nate". Romulus dicitur postea cuidam civi se ostendisse et eum his verbis allocutus esse: "Nuntiâ Romanis deos velle meam  Romam caput orbis terrarum esse; proinde res militaris colenda est; nam nullae opes humanae armis Romanis resistere possunt." Postea nomen Quirinus Romulo additum est. Regnavit septem et triginta annos.

VI. NUMA POMPILIUS

                 Certamen inde de regno inter factiones ortum est. Sabini regem suae factionis creari cupiebant. Romani veteres peregrinum regem recusabant. Interregno secuto, senatus imperium gessit. Deinde plebs clamare coepit multos dominos pro uno factos esse. Optimum igitur visum est sine morâ regem creare.

                 Habitabat eo tempore Curibus Numa Pompilius, vir iustissimus peritusque omnis divini atque humani iuris. Regnum ei omnium consensu delatum est. Is urbem novam, quae a Romulo armis condita erat, iure legibusque firmavit. Arcum portis instructum fecit, qui arcus Iani appellatus est; apertus belli index erat, clausus pacis. Per omne regnum Numae clausus fuit. Pax cum civitatibus finitimis societate ac foederibus facta est. Rex inde ad mores populi cultumque deorum animum con vertit. Ut populi fidem conciliaret, simulavit se cum deâ Egeriâ congressus habere et monitu eius sacra instituere sacer dotesque legere. Annum ad cursum lunae in duodecim menses discripsit. Quosdam dies nefastos fecit, per quos dies comitia non habebantur. Virgines Vestales legit, quas caerimoniis quibusdam sanctas fecit.

                 Multa etiam alia a rege instituta sunt, ritus, caerimoniae, sacerdotia. Multitudo his rebus a vi et armis conversa regis mores imitabatur. Finitimi populi civitatem Romanam totam in cultum deorum versam violare nolebant. Ita duo deinceps reges, Romulus bello Numa pace, civitatem auxeerunt. Numa annos tres et quadraginta regnavit.

 

 

VII. TULLUS HOSTILIUS

Numâ mortuo, interregnum ut antea secutum est. Inde Tullus Hostilius, nepos Hostilii qui Romulo regnante pugnans adversus Sabinos ceciderat, rex creatus est. Hic ferocior etiam quam Romulus fuit. Quod civitas torpere otio videbatur, causas undique belli quaerebat. Bellum cum  Albanis primum ortum est. Albani priores magno exercitu in agrum Romanum impetum fecerunt. Ibi Cluilius, Albanus rex, moritur. Albani dictatorem Mettium Fufetium creant. Ubi is ab Tullo colloquium petiit, rex Romanus non recusavit. Mettius sic locutus est: "Uterque populus se bellum gerere propter iniurias dicit. Re verâ cupido imperii duos cognatos civinosque populos ad arma concitat. Sed  potius metuere debemus Etruscos, qui, cum defessi confectique erimus, simul victorem ac victum aggredientur.

            Certamen, igitur de imperio paucorum proelio potius decernamus." Tullus consilium probavit, quamquam magnam spem victoriae habebat. Forte in utroque exerictu erant trigemini fratres, nec aetate nec viribus dispares, Horatii et Curiatii. Hi Albani  erant, illi Romani. Trigemini ad hanc pugnam delecti arma  capiunt et in medium inter duas acies procedunt. Duo exercitûs, erecti anxiique, in spectaculum animos intendunt.

            Signo dato, terni iuvenes concurrunt. Primo congressu duo Romani interfecti sunt et tres Albani vulnerati. Eum qui integer fuit tres Curiatii circumsistere conati sunt. Cum iam Romanus paulum fugisset, respexit atque vidit tres Curiatios magnis intervallis sequentes. Subito constitit et in proximum Curiatium impetum facit; dum exercitus  Albanus Curiatios obsecrat ut fratri auxilium ferant, Horatius eum interfecit; deinde victor secundum fratrem petit. Tum magno clamore Romani ad iuvant militem suum et ille conficere proelium properat.

            Priusquam consecutus est tertius, Horatius alterum Curia conficit. Iamque singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares; alter integer et ferox superioribus victoriis             erat; alter defessus vulnere, animo fractus, in certamen vênit. Nec illud proelium fuit. Curiatium vix sustinentem arma Horatius caedit et iacentem spoliat. Ad sepulturam inde suorum Romani atque Albani nequaquam paribus animis vertuntur, alteri victores alteri victi.

            Exercitûs domos abducti sunt. Horatii soror, quae uni ex Curiatiis desponsa erat, cognovit inter spolia pauludamentum sponsi, quod ipsa confecerat. Solvit crines et multis cum lacrimis sponsum mortuum appellat. Frater, iratus propter maerorum sororis in victoriâ suâ tantoque publico gaudio, glaudio eam interfecit. Res ad populum relata est. Homines vehementer moti sunt in eo iudicio, Publio Horatio patre clamante filiam iure caesam esse. Sed magis admiratione virtutis quam iure causae iuvenem absolverunt.
           
Populus Albanus irâ ardebat, quod Mettius tribus militibus fortunam publicam commiserat. Is igitur pravo consilio civium animos reconciliare conatus est. Nam pollicitus est adiuvare Fidenates Veientesque, qui bellum adversus Romanos parabant. Bello incepto, Mettius, qui in acie contra  Fidenates positus erat, ad colles proximos sine certamine  Albanos abduxit. Tullus, simulans se id iussisse, clarâ voce clamavit Mettium exercitum Fidenatium a tergo oppugnaturum esse. Fidenates, qui Latine sciebant, hanc vocem audiverunt et fugerunt. Veientes quoque pulsi sunt. Proelio facto, rex Mettium interfici propter proditionem iussit.

            Populo omni Albano Romam traducto, civitas plebi data est et principes Albanorum in patres lecti sunt. Postea pestilentia gravis in urbem incidit, quâ rex quoque             affectus est. Hâc calamitate fractus sacris postea animum dedit. Postremo, quia sacrum quoddam non rite fecerat -- ita fama est -- Tullus fulmine percussus cum domo con-            flagravit. Regnavit annos duos et triginta.

 

VIII. ANCUS MARCIUS

             
Ancus Marcius, nepos Numae Pompilii, quartus rex creatus est. Ut Numa in pace religiones instituerat, sic Ancus caerimoniis instituit, quibus bella postea indicta sunt. Sacerdotes, quibus id negotium mandatum est, fetiales appellavit.

Bellis cum urbibus Latinorum gestis, cives Romam traduxit. Ianiculum, qui collis trans Tiberim est, cum urbe ponte sublicio coniunxit. Carcer, qui etiam nunc extat, sub             monte Capitolino aedificatus est. Imperium usque ad mare prolatum est, et in ore Tiberis Ostia urbs condita.

Anco regnante, vir quidam, nomine Lucumo, habitabat Tarquiniis, quae urbs Etrusca erat. Pater eius erat Demaratus, profugus Corinthius. Lucumo in matrimonium Tanaquilem, mulierem nobilem, duxerat. Etrusci spernebant  Lucumonem, exulis filium. Tanaquil, quae ferre indignitatem non poterat, consilium migrandi Romam cepit. Facile  coniugi persuadet. Dum iter faciunt, aquila dicitur pilleum ab capite Lucumonis abstulisse et rursus reposuisse. Laeta  Tanquil accepit id augurium potentiae futurae. Etrusci enim caelistium prodigiorum periti erant. Postquam Romam vênerunt, Lucumo nomen L. Tarquinium Priscum sibi sumpsit. Ibi paulatim insignis factus est divitiis aliisque rebus. Postremo in amicitiam Regis receptus tutor liberorum regis testamento institutus est. Ancus annos quattuor et viginti regnavit.

 

IX. TARQUINIUS PRISCUS

                 Iam filii Anci prope adulti erant. Sed Tarquinius ipse rex creari cupiebat.  Is primus palam regnum petiit, memorans officia privata ac publica et benignitatem in omnes. Magno consensu populus Romanus eum regnare iussit.  Tarquinius Latinis bello victis ludos magnificos fecit. Tum  primum locus circo, qui Maximus dicitur, designatus est.            Ludi sollemnes manserunt, Romani aut magni appellati.

                 Magna quoque opera a rege incepta sunt, ut populus non quietior in pace quam in bello esset. Muro lapideo urbem cingere paravit, et loca circa forum aliasque convalles cloacis siccavit. Fundamenta aedis Iovis in Capitolio iecit.  Eo fere tempore in regiâ prodigium mirabile fuit. Caput pueri dormientis, cui Servius Tullius fuit nomen, multorum in conspectu arsit. Servi, qui aquam ad restinguendam flammam ferebant, ab reginâ retenti sunt. Tum, abducto in secretum viro, Tanaquil "videsne tu hunc puerum," inquit,            "quem tam humili cultu educamus? Lumen profecto portendit eum aliquando nobis praesidio futurum esse. Proinde  artibus liberalibus erudiendus est." Ingenium iuvenis vere
regium erat. Tarquinius igitur ei filiam suam despondit.

                 Etsi Anci filii duo antea irati fuerant quod peregrinus  Romae regnabat, tum maior erat indignatio, quoniam servo iam regnum patere videbatur. Regem igitur interficere regnumque occupare constituerunt. Ex pastoribus duo fercissimi ad facinus delecti in vestibulo regiae specie rexae in  se omnes apparitores regios converterunt. Inde vocati ad regem dicere in vicem iussi sunt. Unus rem exponit. Dum  intentus in eum se rex totus avertit, alter elatam securim in caput regis deiecit; relicto in vulnere telo, ambo foras fugiunt. Tarquinium moribundum apparitores excipiunt; illos fugientes lictores comprehendunt. Magnus sequitur populi tumultus, inter quem Tanaquil claudi regiam iubet. Servio inde celeriter ad se vocato, auxilium oravit. "Tuum  est regnum," inquit, "Servi, si vir es, non eorum qui alienis  manibus pessimum facinus fecerunt. Erige te deosque duces sequere, qui divinâ flammâ hoc caput clarum futurum esse portenderunt. Noli perturbari quod peregrinus es. Etiam  nos peregrini regnavimus. Si propter subitam rem concilia  fingere non potes, mea tamen consilia sequere." Cum iam clamor multitudinis vix sustineri posset, Tanaquil ex superiore parte regiae populum ita allocuta est: "Cum vulnus regis grave sit, iam tamen ad se redit; brevi tempore regem ipsum videbitis. Interim vult Servium Tullium rem publicam administrare." Itaque Servius per aliquot dies, cum  Tarqinius iam mortuus esset, suas opes firmavit. Tum demum mors regis nuntiata est. Servius, praesidio firmo munitus, primus iniussu populi voluntate patrum regnavit.

X. SERVIUS TULLUS

                

Servius primum censum instituit et populum in classes pro opibus discripsit. Ex censu postea officia belli pacisque  tributa sunt. Ad multitudinem crescentem duo colles, Quirinalis Viminalisque, ad urbem additi sunt. Imperium  quoque hôc consiliô auctum est. Fanum erat nobile Dianae Ephesiae, quod communiter a civitatibus Asiae factum              esse dicebatur. Servius inter principes Latinorum, eo consensu civitatum Asiaticarum vehementer laudato, tandem populis Latinis persuasit ut Romae cum populo Romano             fanum Dianae facerent. Ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens certatum erat. Lucius Tarquinius, Prisci filius, interdum querebatur quod Servius iniussu populi regnaret. Servius igitur prius agrum captum ex hostibus viritim divisit; hôc modô voluntatem  plebis conciliavit. Populus deinde maximo consensu eum  regnare iussit.
                

Rex duas filias Lucio atque Arrunti Tarqiniis, Prisci filiis, in matrimonium dederat. Mores horum dispares erant. Nam Arruns Tarqinius mitis erat, L. Targinius ferox et              cupidus regni. Duae Tulliae item dispares erat. Forte Arruns ferocem Tulliam in matrimonium duxerat. Similitudo celeriter L. Tarqinium et ferocem Tulliam contrahit.            Cum prope continuis caedibus domos vacuas fecissent, iunguntur nuptiis. Paulatim inde mulier coniugem ad caedem Servii excitat. Itaque Tarquinius prius omnibus rebus             cives et maxime patres conciliavit. Postremo, ubi iam   tempus agendi visum est, stipatus armatis in forum irrupit. Inde in regiâ sedê pro curia sedens patres in curiam per             praeconem ad regem Tarquinium vocari iussit. Ibi incusabat regem, quod regnum muliebri dono occupavisset; querebatur item de consiliis popularibus, de agro plebi diviso, de             censu instituto. Dum loquitur, Servius intervênit et a vestibulo curiae magnâ voce "quid tibi vis," inquit, "Tarquini? Quâ audaciâ tu, me vivo, vocare patres aut in sedê meâ             considere ausus es?" Tarquinius ferociter repondit se sedem  patris sui tenere, se regni heredem esse. Tum medium arrpit Servium, elatumque e curiâ per gradus deicit; inde in
 curiam redit. Apparitores regis fugiunt. Rex ipse a servis Tarquinii interficitur. Tullia carpento in forum invecta coniugem evocavit regemque prima appellavit. Dum domum             redit, dicitur patrem in viâ iacentem invênisse et per corpus carpentum egisse. Hic locus postea vicus sceleratus vocatus est. Servius Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta.

 

XI. TARQUINIUS SUPERVUS

                 Inde L. Tarquinius regnare coepit, cui propter facta cognomen Superbus datum est. Principes patrum, qui Servium dilexerant, interfecit. Suum corpus armatis circumsaepsit. Iudicia capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat. Ita poterat occidere, in exilium agere, bonis spoliare omnes quos cupiebat. Etsi reges superiores senatum de omnibus  rebus consulere soliti erant, Tarquinius domesticis consiliis             rem publicam administravit. Bellum, pacem, foedera, societates per se ipse fecit. Latinorum gentem sibi maxime conciliabat. Octavio Manilio Tusculano -- is longe nobilissimus Latinorum erat -- filiam in matrimonium dat. Cum iam magna Tarquinii auctoritas inter Latinorum  principes esset, concilium in certam diem convocavit. Coveniunt frequentes primâ luce. Ipse Tarquinius diem quidem servavit, sed paulo ante solis occasum vênit. Turnus Herdonius Aricinus ferociter absentem Tarquinium accusaverat. Dixit Tarquinium patentiam Latinorum temptare et affectare imperium in eos. Rex, hôc cognitô, quia pro imperio palam  Turnum interficere non poterat, confestim statuit falso crimine  eum opprimere. Proximâ igitur nocte auctore Tarquinio quidam Aricini, Turno inimici, in deversorium eius magnum  numerum gladiorum clam intulerunt.   Tarquinius paulo ante lucem ad se principes Latinorum  vocavit certioresque de gladiis celatis fecit: "Cognovi," inquit, "Turnum cupere Latinorum solum imperium tenere, et iam necem omnium parare." Duxit deinde eos ad deversorium. Ubi gladii ex omnibus locis deversorii prolati sunt, manifesta visa est res, Turnusque in catenas coniectus est. Confestim concilium Latinorum convocatur. Ibi magna  indignatio oritur, gladiis in medio positis. Itaque Turnus, indictâ causâ, in aquam Ferentinam mersus est.

                 Rex, auctoritate inter Latinos ita auctâ, cum eis renovavit foedus quod a Tullo rege antea factum erat. Latini non repugnaverunt, quamquam in eo foedere res Romana superior erat. Mors enim Turni docebat potentiam Tarquinii ac periculum eorum qui resistebat.

                 Tarquinius, quamquam iniustus in pace rex fuit, ducem belli tamen non pravum se praebuit. Is primus cum Volscis bellum esset, et magnam praedam cepit. In alio bello, cum Gabios, vicinam urbem, vi capere non posset, fraude ac dolo aggressus est. Sextus enim, filius Tarquinii, qui minimus ex  tribus erat, transiit Gabios, crudelitatem intolerabilem patris vehementer querens atque adiuvare Gabinos adversus eum pollicens. Benigne a Gabinis exceptus in consilia publica adhibetur, et denique dux legitur. Proelia parva inter Romam Gabiosque facta sunt, quibus Gabini superiores erant.  Gabini Sex. Tarquinium dono deorum sibi missum esse ducem crediderunt. Inde Sextus unum ex suis Romam misit, qui mandata patris peteret. Rex nihil voce respondit, sed tamquam rem deliberans in hortum aedium transiit, sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papa            verum capita baculo deiecit. Nuntius, defessus interrogando expectandoque responsum, redit Gabios remque miram refert. Sextus intellexit quid pater fieri vellet. Principes igitur            civitates variis criminibus necavit. Res Gabina ita spoliata consilio auxilioque regi Romano sine certamine gravi traditur.

                 Gabiis receptis, Tarquinius ad negotia urbana animum convertit. Primum templum in monte Tarpeio aedificare totumque montem Iovi dedicare constituit. Hoc templum  pater iam antea voverat. Ad hoc opus fabris Etruscis et operariis ex plebe Romano usus est. Plebs etiam ad alia opera traducta foros in circo fecit cloacamque maximam sub terram egit, quam etiam nunc videmus. Multi quoque ex plebe coloni Signiam Circeiosque missi sunt qui praesidia urbi essent.  Dum haec aguntur, portentum terribile visum est: anguis  ex columnâ ligneâ elapsus terrorem fugamque in regiâ fecit atque ipsius regis pectus anxiis curis implevit. Itaque Tarquinius filios, Titum et Arruntem, Delphos ad clarissimum in terris oraculum mittere statuit. Comes eis additus est L. Iunius Brutus, ex Tarquiniâ, sorore regis, natus. Cognomen eius hôc modô paratum erat: rex eos principes civitatis quos timebat, interficere solebat, in quibus fratrem  Bruti interfecit.  Hic, ut crudelitatem regis vitaret, consulto  stultitiam imitatus bona sua regem spoliare passus est neque cognomen Bruti recusavit. Is tum igitur ab Tarquiniis ductus est Delphos, ludibrium verius quam comes. Tulit  tamen donum Apollini aureum baculum inclusum in baculo  corneo, tamquam effigiem ingenii sui.

                        Postquam iuvenes Delphos vênerunt patrisque mandata confecerunt, statuerunt quaerere ex oraculo ad quem eorum regnum esset venturum. Vox reddita est: "Imperium summum Romae habebit quis vestrum primus, O iuvenes, matrem            osculabitur," Tarquinii, Brutum contemnentes, ipsi inter se ius matris ocsulandae Romae sorti permittunt. Brutus,  qui alio modo oraculum interpretatus erat, cecidit terramque             oscultatus est, scilicet quod ea communis mater est omnium mortalium. Redierunt inde iuvenes Romam.

XII. SUPERBI EXSILIUM

               

 Paulo post Romani, qui iam dudum superbiam Tarquinii regis atque filiorum aegre ferebant, ita scelere quodam Sex. Tarquinii concitati sunt ut regiam familiam in exilium pellere statuerent. Tum primum verum ingenium Bruti apertum est. Eo enim duce populus iuravit se nec Tarquinium nec alium quemquam regnare Romae passurum esse. Brutus inde in castra profectus est, ubi exercitus Romanus Ardeam, caput Rutulorum, obsidebat. Tulliam reginam domo profugientem omnes viri mulieresque execrati sunt. Ubi nuntii harum rerum in castra perlati sunt, rex Romam perrexit. Brutus adventum regis sensit flexitque viam. Ita eodem fere tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Taquinius Romam vênerunt. Hic portas clausas invênit; Brutum liberatorem urbis laeta castra acceperunt exactique sunt liberi regis; duo patrem secuti exules Caere, quae urbs Etrusca erat; Sextus Tarquinius Gabios, tamquam in suum regnum, profectus ab ultoribus veterum iniuriarum quas ipse intulerat interfectus est.

                 L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnum Romae annos ducentos quadraginta duraverat. Duo consules inde creati sunt, L. Junius Brutus et L. Tarquinius  Collatinus.

XIII. HORATIUS COCLES

                
Tarquinius, ut regnum reciperaret, ad Lartem Porsenam Clusinum regem, fugit. Ei persuasit ne regem Etruscae gentis regno privari pateretur. Porsena Romam infesto exercitu vênit. Magnus terror senatum occupavit; adeo firma res Clusina tum erat magnumque Porsenae numen. Cum hostes adessent, omnes in urbem ex agris veniunt urbemque ipsam muniunt praesidiis. Alia loca muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta. Pons sublicius tamen iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset, Horatius Cocles, qui ad pontem positus erat. Clusini repentiono impetu Janiculum ceperunt atque inde velociter ad flumen decurrebant.

            Cocles, cum suos fugere vidisset, oravit eos ut manerent et pontem rescinderent: se impetum hostium, quantum unus posset ide facere, excepturum esse. Processit inde in primum  aditum pontis ipsâque audaciâ turbavit hostes. Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam             pugnam paulisper sustinuit. Deinde eos, parvâ parte pontis relictâ, cedere in tutum iussit. Pudor inde commovit Etruscos, et, clamore sublato, undique in unum hostem tela             coniciunt. Denique, ponte paene rescisso, Cocles armatus in Tiberim desiluit incolumisque ad suos tranavit. Grata ergâ tantam virtutem civitas fuit; statua eius in comitio posita est, et agri quantum uno die circumaravit datum.

 

XIV. PLEBIS SEDITIO

 

                 Primis temporibus rei publicae liberae magna dissensio  orta est inter patres et plebem propter aes alienum, quo paene tota plebs premebantur. Creditori enim licebat debitorem etiam in servitutem ducere. Praeterea ius reddebatur a consulibus, qui magistratus tantum patribus patebat. Cum iam plebs auxilium a consulibus postularent, Latini  equites nuntiaverunt Volscos ad urbem oppugnandum venire. Plebs exultabant gaudio, atque inter se hortabantur ne nomina darent. At unus e consulibus, plebe convocatâ, pollicitus est iudicia intermittere quoad milites in castris essent; bello confecto, senatum plebi consulturum esse. Eo modo plebi persuasit ut nomina darent. Volsci aliique populi finitimi victi sunt.

                 Postea tamen ius de creditis pecuniis crudeliter, ut antea, dictum est. Tandem plebs, cum exercitus, alio bello coörto, in armis esset, desperato consulum senatûsque auxilio, in Sacrum montem secesserunt. Hic mons trans Anienem flumen est, tria ab urbe milia passuum. Patres arbitrati nullam spem nisi in concordiâ civium reliquam esse, ad plebem  miserunt Menenium Agrippam, ipsum plebeium et plebi carum.

 

XV. MENENIUS AGRIPPA

 

                 Menenius hoc narasse fertur: "Olim reliquae partes corporis humani indignabantur quod suâ curâ, suo labore ac ministerio ventri omnia quaererentur, venter in medio quietus datis voluptatibus frueretur; coniuraverunt inde ne  manus ad os cibum ferrent, neve os datum cibum acciperet,  neve dentes conficerent. Sed dum ventrem fame domare  volunt, ipsa membra totumque corpus paene perierunt. Inde senserunt ventris quoque ministerium haud iners esse."  Ostendit deinde dissensionem inter partes corporis similem  esse irae plebis in patres et ita flexit mentes hominum.  Concordiâ reconciliatâ, plebi permissum est suos magistratûs creare tribunos plebeios, qui auxilium plebi adversus consules ferrent.

 

XVI. CINCINNATUS

 

            Postea, dum tribuni imperium consulare legibus definire  conantur, L. Quinctius Cincinnatus consul factus est. Ut  magistratum iniit, reprehendit et senatum et plebem, quod  eidem tribuni etiam atque etiam creati civitatem turbarent. Senatus igitur decrevit magistratûs continuari contra rem publicam esse. Plebs tamen eosdem, quos antea, tribunos  creaverunt. Patres quoque, ne quid cederent plebi, Lucium Quinctium consulem fecerunt. At is "minime mirum est," inquit, "si nihil auctoritatis, patres conscipti, habetis apud plebem. Vos eam minuitis, qui in continuandis magistratibus plebem imitamini. Ego me contra senatûs consultum consulem refici non patiar." Alius igitur consul factus est.
                
Post paucos annos Aequi exercitum Romanum munitionibus clausum obsidebant. Cum hoc Romam nuntiatum esset, L. Quinctius consensu omnium dictator dictus est. Legati a senatu missi eum invenerunt transTiberim agrum quattuor iugerum colentem atque in opus intentum. Rogaverunt ut togatus mandata senatûs audiret. Quinctius admiratus iubet  uxorem togam propere e turgurio proferre. Cum, absterso sudore, togâ velatus processisset, dictatorem eum legati salutant atque in urbem vocant; qui terror sit in exercitu exponunt.  Quinctius exercitum obsessum celeriter liberavit et hostes Sub iugum misit. Triumphans urbem iniit sextoque decimo die dictaturam in sex menses acceptam deposuit.

 


XVII. GALLIAE OCCUPATIO

Olim legati ab Clusinis Romam venerunt auxilium petentes adversus Senones, gentem Gallicam. Tum Romani miserunt  legatos qui monerent Gallos ne amicos populi Romani oppugnarent. Proelio tamen commisso, legati Romani contra ius gentium arma ceperunt auxiliumque Clusinis tulerunt.  Galli postea a senatu Romano postulaverunt ut pro iure  gentium ita violato legati Romani dederentur. Hoc negato, exercitus Gallicus Romam profectus est. Romani, qui nihil ad tantum periculum idoneum paraverant, apud flumen Alliam superati sunt. Diem quo hoc proelium factum est Romani postea Alliensem appellaverunt.  Magna pars exercitûs incolumis Veios perfugit. Ceteri Romam petierunt et ne clausis quidem portis urbis in arcem  Capitoliumque cum coniugibus et liberis se contulerunt.
           
Galli ingressi urbem nemini parcunt, diripiunt incenduntque tecta. Post aliquot dies, testudine factâ, impetum in arcem fecerunt. At Romani medio fere colle restiterunt,            atque inde ex loco superiore, impetu facto, Gallos pepulerunt.  Obsidio inde a Gallis parata est. Pars exercitûs Gallici dimissa est ad frumentum conferendum ex agris populorum finitimorum. Hos fortuna ipsa duxit Ardeam, ubi Camillus, imperator clarissimus, in exilio vivebat. Ardeates eo duce castra Gallorum nocte oppugnant et solutos somno trucidant. Veiis interim non animi solum in dies sed etiam vires crescebant. Nam praeter Romanos, qui ex pugnâ Alliensi eo perfugerent, voluntarii ex Latio conveniebant. Hi iam constituerunt Romam hostibus liberare.  Omnibus placuit Camillum arcessi, sed antea senatum consuli. Ad eam rem Pontius Cominius, audax iuvenis, sublevatus cortice secundo Tiberi ad urbem defertur. Senatu probante, Camillus dictator dictus est.  Interim arx Romae Capitoliumque in ingenti periculo fuit. Nocte enim Galli, praemisso milite qui viam temptaret, tanto silentio in summum evaserunt ut non solum custodes fallerent, sed ne canes quidem excitarent. Anseres non fefellerunt, qui aves Iunonis sacrae erant. Nam M. Manilius, vir bello egregius, clangore eorum alarumque crepitu excitatus deiecit Gallum qui iam in summo constiterat. Iamque alii Romani telis saxisque hostes propellunt, totaque acies Gallorum praeceps defertur.

                 Sed fames iam utrumque exercitum urgebat, Gallos pestilentiam etiam. Diem ex die Romani frustra auxilium ab dictatore expectabant. Postremo mille pondo auri cum Gallis pacti sunt ut obsidionem relinquerent. Huic rei per se turpissimae indignitas addita est; nam pondera ab Gallis allata sunt iniqua. Romanis recusantibus gladius a Brenno, rege Gallorum, ponderi additus est cum his verbis, "vae victis."  Sed priusquam res perfecta est, dictator pervênit auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iussit. Cum illi dicerent se pactos esse, negat eam pactionem valere, quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo facta esset; tum denuntiat Gallis ut se ad proelium parent. Galli et in urbe et altero proelio viâ Gabinâ superati sunt. Dictator triumphans in urbem rediit; Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis appellebatur. Deinde servatam in bello patriam iterum in pace servavit. Cum enim tribuni plebem agitarent ut relictis ruinis Veios migrarent, Camillus oratione acri civibus persuasit ut Romam restituerent. Centurio quoque populum movit voce opportune emissâ, qui cum cohortibus forum transiens clamavit:  "Signum statue, signifer; hic manebimus optime," Quâ voce auditâ, et senatus e curiâ egressus omen accipere se conclamavit, et plebs circumfusa probaverunt.

 

XVIII. GAIUS FABRICIUS

 

                 Romani a Pyrrho, rege Epiri, proelio superati legatos Tarentum ad eum de redimendis captivis miserunt. Inter legatos Romanos erat C. Fabricius, vir bonus et bello egregius,sed admodum pauper. Pyrrhus, qui cum Romanis pacem facere volebat, legatis magna dona obtulit, si Romanis pacem suaderent. Quamquam haec omnia spreta sunt, rex tamen capitivos dicitur sine pretio Romam misisse.  Pyrrhus Fabricii virtutem admiratus illi secreto quartam etiam regni sui patrem obtulit si patriam desereret secumque viveret; cui Fabricius ita respondit: "Si me virum bonum iudicas, cur me vis corrumpere? sin vero malum, cur meam amicitiam cupis?" Anno interiecto, omni spe pacis inter Pyrrhum et Romanos conciliandae ablata, Fabricius cónsul factus contra eum missus est. Cumque vicina castra ipse et rex haberent, medicus regis nocte ad Fabricium vênit eique pollicitus est, si praemium sibi proposuisset, se Pyrrhum veneno necaturum. Hunc Frabricius vinctum ad Pyrrhum remisit atque eum certiorem fecit quae medicus pollicitus             esset. Tum rex admiratus eum dixisse fertur: "Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a suo cursu potest averti."

                 Fabricius cum apud Pyrrhum regem legatus esset, cum Cinea, legato Pyrrhi, sermonem contulit. Hic dixit quendam philosophum esse Athenis, qui diceret omnia quae faceremus ad voluptatem esse referenda. Tum Fabricium exclamasse ferunt: "Utinam id hostibus nostris persuadeamus, quo facilius vinci possint, cum se voluptatibus dederint!" Nihil magis ab eius vitâ alienum erat quam voluptas et luxus. Tota eius suppellex argentea ex salino uno constabat et ex patella ad usum sacrorum, quae corneo pediculo sustinebatur. 

            Cenabat ad focum radices et herbas, cum legati Samnitium ad eum venerunt magnamque ei pecuniam obtulerunt; quibus sic respondit: "Quamdiu cupiditatibus imperare potero, nihil mihi deerit; vos autem pecuniam eis qui eam cupiunt donate." Fabricius omnem vitam in gloriosâ paupertate exegit, adeoque inops decessit ut unde dos filiarum daretur non relinqueret. Senatus patris sibi partes sumpsit et, datis ex aerario dotibus, filias collocavit.

 

XIX. MARCUS REGULIUS

 

                 Cum primo Punico bello Romani contra Carthaginienses de imperio Siciliae contenderent, M. Atilius Regulus, consul Romanus, navali pugnâ classem Punicam superavit. Proelio facto, Hanno, dux Carthaginiensis, ad eum vênit simulans se             velle de pace agere, re verâ ut tempus extraheret, dum novae copiae ex Africâ advenirent. Milites Romani clamare coeperunt Regulum idem facere oportere quod Carthaginienses             paucis ante annis in consule quodam fecissent. Is enim tamquam in colloquium per fraudem vocatus a Poenis comprehensus erat et in catenas coniectus. Iam Hanno timere incipiebat, sed periculum responso callido reppulit. "Si hoc feceritis," inquit, "nihilo eritis Poenis meliores." Consul tacere iussit eos qui par pari referri volebant, et conveniens             gravitati Romanae responsum dedit: "Isto te metu, Hanno, fides Romana liberat." De pace, quia Poenus ex animo non agebat et consul bellum gerere quam pacem facere malebat,  non convênit.

                 Deinde Regulus et collega, L. Manlius Vulso, in Africam primi Romanorum ducum transierunt. Ibi, multis castellis expugnatis magnâque praedâ captâ, Tunetem occupaverunt, quae urbs decem tantum milibus passuum a Carthagine aberat. Vulso in Italiam cum parte militum rediit, collegâ ad agros vastandos relicto. Dum Regulus ita hiemem in Africa agit, vilicus in agello septem iugerum, quem Regulus consul habebat, mortuus est; occasionem nactus mercennarius, ablato rustico instrumento, aufugit. Ita periculum erat ne, deserto agro, alimenta uxori Reguli ac liberis deessent. Dicitur litteris a consulibus petisse ut sibi successor mitteretur.

                        At senatus agrum coli publice et alimenta coniugi eius ac liberis praeberi resque quas amiserat redimi iussit. Insequenti anno Regulus, arbitratus Carthaginienses iam se dedere paratos esse, ad colloquium eos invitavit. Laeti vênerunt, ut de pace agerent. Sed cum postulata Reguli audivissent, constituerunt condiciones tam duras recusare bellumque renovare.

                 Eo fere tempore Lacedaemonius quidam, nomine Xanthippus, rei militaris peritissimus, Carthaginem cum conductis vênit. Carthaginiensibus celeriter persuasit ut se ducem facerent. Quo facto fortuna mutata est. Nam non solum exercitum Romanum vicerunt sed etiam Regulum imperatorem ceperunt.

                 Paucis post annis, cum iterum de pace agere constituissent, Regulum cum legatis Romam miserunt qui Romanis pacem suaderet et de commutandis captivis ageret; iure iurando autem adstrictus est ut, nisi de captivis impetraret, rediret ipse Carthaginem. Is, cum Romam venisset, egit aliter ac  Poeni mandaverant. Nam senatui suasit ne pax cum Poenis  fieret; illos enim fractos tot casibus spem nullam habere; reddi capitivos negavit esse utile; adulescentes esse et bonos duces, se iam confectum senectute; dixit etaim malum exemplum futurum esse, si captivi Romani redimerentur.

            Senatus eo auctore pacem recusavit Poenosque captivos retinuit. Regulus ut captivus coniugem parvosque natos  a se removit Carthaginemque rediit. Ibi crudelissimis            suppliciis necatus esse dicitur.

XX. HANNIBAL

 

                 Carthaginienses post primum Punicum bellum imperium opesque in Hispaniâ diligenter auxerunt. Dux huius operis Hamiclar erat, qui imperator primo bello fuerat atque indignabatur quod Carthago eo bello Siciliam Sardiniamque amiserat.

                 Hannibal, eius filius, annos novem natus patre incitante iuravit se semper hostem futurum esse populi Romani. Postea in Hispaniam missus est. Tam similis patri orâ vultuque erat ut milites Hamilcarem iuvenem redditum sibi esse crederent. Ingenium autem erat ad res diversissimas, parendum atque imperandum, aptum. Non minus Hasdrubali, imperatori, qui interfecto Hamilcare ei successor fuit in Hispaniâ, quam exercitui carus erat. Neque Hasdrubal alium quemquam militibus praeficere malebat, neque milites alio duce plus confidebant aut audebant. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula praebebat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus vinci poterat. Caloris ac frigoris patientia erat par. Cibi  modus potionisque desiderio naturali, non voluptate, finitus est; tempora vigilarium somnique nec die nec nocte discriminata sunt; id quod gerendis rebus supererat quieti datum est; ea neque molli strato neque silentio arcessita est; multi saepe eum militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus commisso proelio excedebat.

                 Hasdrubale interfecto, Hannibal, natus annos viginti septem imperator creatus, constituit Romanos vincere, ut Carthaginem in pristinam auctoritatem restitueret. Primum obsidione urbem Saguntinorum cepit, qui socii Hispanienses Romanorum erant. Deinde per montes Pyrenaeos atque Alpes iter difficile in Italiam fecit. Ibi Romanos exercitûs             superavit ad Ticinum flumen, ad Trebiam, ad Trasumennum lacum, in Apuliâ ad Cannas.  In Apuliam venerat eo consilio, ut spe libertatis socios Romanorum sollicitaret. Qui-            dam ex sociis amicitiam Hannibalis secuti sunt, sed multi in fide Romanorum manserunt. Cum optimi duces Romani adversus Hannibalem mitterentur, numquam tamen eum             devincere potuerunt. Sedecim annos in Italiâ neque victor neque victus mansit.

 

XXI. QUINTUS FABIUS MAXIMUS

 

                 Initio secundi Punici belli Romani legatos Carthaginem miserunt qui reperirent num publico consilio Hannibal Saguntum oppugnasset. Re diu atque frustra in senatu Carthaginiensi deliberatâ, tandem unus ex Carthaginiensibus clamavit: "Omittite Sagunti mentionem facere, et quod fertis aliquando dicite." Tum Q. Fabius Maximus, legationis Romanae princeps, sinu ex togâ facto, "hîc," inquit, "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite." Carthaginienses haud minus ferociter eum iusserunt dare utrum             vellet. Et cum is iterum sinu effuso bellum se dare dixisset, Carthaginienses responderunt: "Bellum accipimus et quibus  animis accipimus isdem geremus."Postquam Romani cladem ad Trasumennum lacum acceperunt, Fabius dictator creatus est, et M. Minucius Rugus  magister equitum. Consilium erat Fabii nullo loco cum  hoste decertare, sed fines Romanorum sociorumque intueri et levibus proeliis militum fortitudinem augere. Hannibal hôc consiliô turbatus dictatorem invidiâ onerare constituit. Itaque cum ager Fabii ei monstratus esset, omnibus agris circa vastatis, uni agro dictatoris pepercit. At Fabius, misso Romam Quinto filio, agrum vendidit pecuniâque redactâ captivos Romanos redemit.
                
Ratio Fabiana belli gerendi, propter quam Fabio cognomen Cunctator datum est, Romanis grata non erat. Cum Minucius, absente dictatore, aliquantum victoriae forte adeptus esset, lex lata est ut ius magistri equitum et dictatoris aequaretur. Iniuriam tamen Fabius aequo animo tulit, satis fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi             aequatam esse. Legiones inter dictatorem et magistrum divisae sunt. Denique Minucius, temere proelio commisso, a Fabio servatus est. Tum sub imperium dictatoris rediit             legionesque restituit et Fabium patrem appellavit. Romae, ut est perlata fama eius rei, omnes Maximum laudibus ad caelum ferebant.

Multis post annis, aliis rebus interim gestis, Fabius mortuus est. Quamquam alius dux promptior ad proelium Hannibalem denique devicit, certum tamen est Fabium rem             Romanam consilio cunctandi restituisse.

 

XXII. SCIPIO AFRICANUS

 

P. Cornelius Scipio filius erat consulis qui exercitui Romano in proelio ad Ticinum flumen praefuerat. Fama est  patrem, cum in eo proelio vulneratus ab hostibus circum-            veniretur, a filio septendecim nato annos servatum esse. Post pugnam Cannensem quattuor milia militum Romanorum Canusium perfugerunt. Cum ibi tribuni militum quat-            tuor essent, omnium tamen consensu ad duos tribunos, P. Scipionem et Ap. Claudium, summa imperii delata est. Eis nuntiatum est nobiles iuvenes quosdam de deserendâ Italiâ consultare. Scipio sequentibus paucis vênit in deversorium ubi coniurati erant, strictoque gladio eos coegit iurare se  numquam rem publicam deserturos esse.

Postea cum aedilitatem peteret, tribuni plebis resistebant, quod nondum ad petendum legitima aetas esset. Tum, Scipio "si me," inquit, "omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo," Aedilis magno favore populi nullo tribuno resistente creatus est.

          Quattuor post annis pater Scipionis et patruus, qui bellum in Hispaniâ gesserant, intra dies triginta ceciderunt. Comiis edictis ad imperatorem creandum omnes seniores imperium Hispaniense accipere nolebant; tum subito P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti annos natus, professus est se petere et in superiore loco unde conspici posset, constitit.

            Deinde ad unum omnes P. Scipioni imperium esse in Hispaniâ iusserunt. Postea tamen cives ob aetatem imperatoris novi dubitare incipiebant num recte fecissent. Scipio, hoc animadverso, contionem habuit et tam graviter disseruit ut  animos rursus excitaret omnesque certâ spe impleret.

 

Quinque annos in Hispaniâ bellum adversus Carthaginienses continuo cursu victoriarum gessit. Exercitûs hostium ex Hispaniâ expulit et amicitias gentium Hispaniensium sibi conciliavit. Multa narrantur de Scipionis mansuetudine in  miseros et de comitate in hostes ac barabaros. Virginem Hispanam captam Carthagine Novâ, quae Allucio, principi Celtiberorum, desponsa erat, sponso tradidit. Magnum quoque auri pondus, quod virginis parentes ad redimendam filiam attulerunt, sponso dedit. Allucius, ut beneficium remuneraretur, domum profectus ad Scipionem cum delectis mille et quadringentis equitibus revertit. Massivam adulescentem, captivum Argum, restituit avunculo Masinissae, Numidarum regi, qui cum equitatu subsidio Carthaginiensi-            bus venerat.

Scipio, receptâ Hisapniâ, gloriam conficiendi belli spectare coepit. Consituit prius conciliare reges Agros, Syphaecem et Masinissam, qui socii Carthaginiensium erant. Syphax co-lloquium cun duce Romano postulavit. Scipio ab Carthagine Novâ profectus forte, invectus est in regium portum eo ipso tempore quo Hasdrubal, dux Carthaginiensis, qui Hispaniâ pulsus erat. Romanus et Carthaginiensis, quamquam hostes erant, a Syphace in hospitium invitati eodem lecto accubuerunt. Tanta autem inerat comitas Scipioni ut Hasdrubal non minus quam Syphax Romanum admiraretur. Scipio cum Syphace foedere facto Novam Carthaginem rediit.

Postea iter longum per Hispaniam fecit, ut cum Masinissâ quoque colloqueretur, quem comitate atque maiestate facile conciliavit. Numida gratias egit quod Scipio fratris filium remisisset dixitque se velle in fide atque amicitiâ populi Romani esse; Romanos, si Scipionem ducem in Africam mitterent, brevi tempore Carthaginem capturos esse. Scipio, fide datâ acceptâque, in castra rediit atque mox Romam profectus est.

          Cum ibi consul ingenti favore factus esset, Sicilia ei provincia decreta est permissumque ut in Africam transiret. Dum in Siciliâ bellum parat, Romae ab inimicis eius nuntiatum est imperatorem exercitumque Syracusarum amoenitate licentiâque corrumpi. Legatis a senatu Syracusas ad haec cognoscenda missis, Scipio milites in terrâ decurrentes, classem in portu simulacrum navalis pugnae edentem, armamenta, horrea, belli alium apparatum ostendit; tantaque  admiratio legatos cepit ut satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci Carthaginienses aut nullo alio posse. Senatus igitur censuit ut Scipio quam primum in Africam transiret.
      
Scipioni in Africam advenienti Masinissa se coniunxit cum parvâ manu equitum. Syphax, qui a Romanis ad Poenos defererat, captus est Romamque missus. Denique Carthaginienses, salute desperatâ ob multas victorias Scipionis, Hannibalem ex Italiâ revocaverunt.
                
Frendens gemensque ac vix a lacrimis temperans dicitur legatorum verba audisse. Respexit saepe Italiae litora, se accusans quod non victorem exercitum statim ab Cannensi             pugnâ Romam duxisset. Zama vênit, quae urbs quinque dierum iter ab Carthagine abest. Inde praemissi speculatores excepti sunt ab custodibus Romanis et ad Scipionem deducti. Ille autem iussit eos per castra circumduci et ad Hannibalem dimisit.

 

          Deinde, quaerente colloquium Hannibale, dies locusque constituitur. Itaque congressi sunt duo maximi suae aetatis duces. Paulisper tacuerunt admiratione mutuâ defixi. Cum vero de condicionibus pacis inter eos non convenisset, ad suos se receperunt renuntiantes armis decernendum esse.

            Commisso deinde proelio Hannibal victus cum paucis equitibus fugit. Pax Carthaginiensibus data est eis condicionibus quae Romanos suae partis orbis terrarum dominos facerent. Pace terrâ marique partâ, Scipio exercitu in naves imposito Romam profectus est. Per Italiam laetam pace non minus quam victoriâ iter fecit. Non urbes modo ad habendos honores effusae sunt, sed agrestium etiam turba vias obsidebat. Triumpho omnium clarissimo urbem est invectus cognomenque Africanum sibi sumpsit.

 

XXIII. GAIUS MARIUS

 

C. Marius humili loco natus, prima stipendia in Hispaniâ duce Scipione fecit. Imprimis Scipioni ob egregiam virtutem carus erat; Scipio enim dixit, si quid sibi accidisset, rem publicam nullum alium successorem Mario meliorem inventuram esse. Quâ laude excitatus Marius spiritûs dignos rebus quas postea gessit concepit.

Postea legatus fuit Q. Metelli, qui bellum in Numidiâ contra Iugurtham regem gerebat. Romam missus Metellum apud populum incusavit, quod bellum duceret; si se con            10sulem fecissent, brevi tempore aut vivum aut mortuum Iugurtham capturum esse. Itaque consul creatus in Numidiam rediit atque superavit Bocchum, regem Gaetulorum, ad             quem Iugurtha profugerat. Deinde Sulla, quaestor Marii, persuasit Boccho ut Iugurtham traderet.

Marius iterum consul creatus in Galliam profectus est, ubi vicit Teutones, gentem Germanicam, qui cum Cimbris novas sedes quaerebant. Cum Teutones vallem flumenque medium tenerunt, militesque Romani, quibus aquae nulla copia erat, aquam flagitarent, Marius "viri," inquit, "estis' en, illic aquam habetis," Milites ita concitati tam acriter pugnaverunt ut ducenta milia hostium caederentur et nonaginta caperentur. 

Insequenti anno cum Marius contra Cimbros in Italia castra haberet, illi legatos ad eum miserunt qui agros sibi et  fratribus postularent; Teutonum enim cladem ignorabant. Cum quaereret Marius quos illi fratres dicerent, Teutones nominaverunt; tum rediens Marius "omittite," inquit, "fratres; tenent hi acceptam a nobis terram atque in perpetuum tenebunt," Proelio commisso, Cimbri caesi sunt. In ipsâ pugnâ Marius duas cohortes Camertium, qui mirâ virtute vim Cimbrorum sustinebant, contra legem civitate donavit.

          De quâ re postea reprehensus se excusavit, quod inter armorum strepitum verba iuris civilis exaudire non potuisset. Marius, qui semper factionem popularem in re publicâ             secutus erat, cum senesceret, invidere coepit Sullae, qui dux nobilium erat. Itaque, cum Sulla in consulatu bello Mithridatico praefectus esset, tribunus quidam lege imperium Sullae abrogavit Marioque bellum detulit. Quâ re commotus Sulla, qui ex Italiâ nondum excesserat, Romam cum exercitu rediit et urbe occupatâ tribunum interfecit Mariumque fugavit. Marius aliquamdiu in palude latuit; paulo post repertus, iniecto in collum loro, Minturnas raptus est et in custodiam coniectus. Missus est ad eum occidendum servus publicus, natione Cimber, quem Marius vultûs auctoritate deterruit. Cum enim hominem ad se stricto gladio venientem vidisset, "tune, homo," inquit, "C. Marium audebis  occidere?" Quo audito ille perturbatus gladium abiecit atque fugit, Marium se non posse occidere clamitans. Marius deinde ab iis qui prius eum occidere voluerant e carcere emissus est.

            Acceptâ naviculâ in Africam transiit et in agrum Carthaginiensem pervênit. Ibi cum in locis solitariis sederet, vênit ad eum lictor Sextilii praetoris, qui tum Africam obtinebat. Ab hoc, quem numquam laesisset, Marius humanitatis aliquod officium expectabat; at lictor decedere eum provinciâ iussit, nisi in se animadverti vellet; torveque intuentem et vocem nullam emittentem Marium rogavit tandem, ecquid renuntiari praetori vellet? Marius "nuntia," inquit, "te vidisse Gaium Marium in Carthaginis ruinis sedentem."  Cum Sulla ad bellum Mithridaticum profectus esset, Marius revocatus a Cinnâ in Italiam rediit, calamitate incensus magis quam fractus. Cum exercitu Romam ingressus eam caedibus et rapinis vastavit; omnes adversae factionis nobiles variis suppliciorum generibus affecit. Quinque dies continuos totidemque noctes illa licentia scelerum omnium duravit.

            Tandem Marius, senectute et laboribus confectus in morbum incidit et ingenti omnium laetitiâ mortuus est. Cuius viri se comparentur cum virtutibus vitia, haud facile sit dictu utrum bello melior an pace perniciosior fuerit.

            Marius durior ad humanitatis studia erat et liberalium artium contemptor. Cum aedem Honoris de manubiis hostium vovisset, spretâ peregrinorum marmorum nobilitate             artificiumque Graecorum arte, eam vulgari lapide per artificem Romanum aedificari iussit. Graecas litteras contempsit quod doctoribus suis parum ad virtutem profuissent.

 

XXIV.  SULLA

 

L. Cornelius Sulla, qui bello Iugurthino quaestor Marii con sulis fuit, usque ad quaesturam vitam luxuriosam egerat. Marius moleste tulisse traditur, quod sibi gravissimum bellum gerenti quaestor voluptati deditus sorte obvenisset. Eiusdem virtus tamen, postquam in Africam vênit, enituit. Bello Cimbrico legatus consulis fuit et bonam operam edidit. Consul ipse deinde factus, pulso in exilium Mario, adversus Mithridatem profectus est. Mithridates enim, Ponticus rex, vir bello accerrimus, virtute egregiâ, odio in Romanos non inferior Hannibale fuit. Effecerat igitur ut omnes in Asiâ cives Romani eâdem die atque horâ interficerentur. Ac primo Sulla illius praefectos duobus proeliis in Graeciâ superavit; deinde in Asiâ Mithridatem ipsum fudit; oppressisset quoque nisi in Italiam ad bellum civile adversus factionem redire properans qualemcumque pacem facere maluisset.

          Mithridatem tamen pecuniâ multavit; Asiâ aliisque provinciis quas occupaverat decedere paternisque finibus contentum esse coegit. Sulla propter motûs urbanos cum victore exercitu Romam properavit; eos qui Mario favebant omnes superavit. Nihil autem eâ victoriâ fuit crudelius. Sulla, urbem ingressus et dictator creatus, vel in eos qui se sponte dediderant iussit  animadverti. Quattuor milia deditorum inermium civium in circo interfici iussit. Quis autem illos potest enumerare quos in urbe passim quisquis voluit occidit? Denique admonuit eum Fufidius quidam vivere aliquos debere, ut essent quibus imperaret. Novo et inaudito exemplo tabulam proscriptionis proposuit, quâ nomina eorum qui occidendi essent continebantur; cumque omnium orta esset indignatio, postridie plura etiam nomina adiecit. Ingens caesorum fuit multitudo. Nec solum in eos saevivit qui armis contra se dimicaverant, sed atiam quietos cives propter pecuniae magnitudinem propscriptorum numero adiecit. Civis quidam innoxius, cui fundus in agro Albano erat, legens proscriptorum nomina se quoque vidit adscriptum. "Vae," inquit, "misero mihi! me fundus Albanus  persequitur." Neque longe progressus a quodam qui eum agnoverat interfectus est.

            Sulla, oppressis inimicorum partibus, Felicem se edicto appellavit; cumque eius uxor geminos eodem partu edidisset, puerum Faustum puellamque Faustam nominari voluit.            Sed paucis post annis repente contra omnium expectationem dictaturam deposuit. Dimissis lictoribus, diu in foro cum amicis deambulabit. Stupebat populus eum privatum videns,            cuius potestas modo tam metuenda fuerat. Quamquam iam privatus erat, non solum salus, sed etiam dignitas ei manebat, qui tot cives occiderat. Unus adulescens fuit qui auderet              queri et Sullam redeuntem usque ad fores domûs execrari. Atque ille, cuius iram potentissimi viri maximaeque civitates nec effugere nec placare potuerant, unius adulescentuli contumelias aequo animo tulit, id tantum in limine iam dicens: "Hic adulescens efficiet ne quis posthac tale imperium deponat."

            Sulla in villâ voluptatibus deditus reliquam vitam egit.  Ibi morbo correptus mortuus est, vir ingentis animi, cupidus voluptatum, sed gloriae cupidior; litteris Graecis atque Latinis eruditus fuit et virorum litteratorum adeo amans ut diligentiam etiam mali cuiusdam poetae aliquo praemio dignam existimaret; nam cum ille epigramma in Sullam fecisset eique misisset, Sulla statim praemium ei dari iussit, sed eâ lege, ne quid postea scriberet. Ante victoriam laudandus erat, sed in eis quae secuta sunt numquam satis reprehensus; urbem enim et Italiam civilis sanguinis fluminbus inundavit. Non solum in  vivos saeviit, sed ne mortuis quidem pepercit. Nam Gaii Marii, cuius aliquando quaestor fuerat, erutos cineres in flumen proiecit. Quâ crudelitate factorum egregiorum gloriam corrupit.

 

XXV. GNAEUS POMPEIUS

 

Gnaeus Pompeius bello civili annos viginti tres natus partes Sullae secutus est brevique tempore se ducem peritum praebuit. Imprimis militibus carus erat, quod nullum laborem vitabat atque cum omnibus saltu, cursu, luctando certabat.  Coactis reliquiis eius exercitûs cui pater praefuerat ad Sullam ex Asiâ advenientem contendit, et in itinere tres hostium exercitûs aut superavit aut sibi adiunxit. Sulla imperatorem eum salutavit semperque maximo honore habuit.

                 Postea Pompeius Siciliam reciperavit atque Carbonem, Sullae inimicum, qui eam insulam occupaverat, ad supplicium duci iussit. Multo clementior fuit in Sthenium,             principem civitatis cuiusdam quae sibi adversata erat. Cum enim de omnibus civibus supplicium sumere constituisset,  Sthenius clamavit iniquum esse ob unius culpam in omnes animadvertere. Interroganti Pompeio quis ille unus esset, Sthenius respondit: "Ego, qui civibus ut resisterent persuasi." Hâc audaci voce motus Pompeius omnibus et Sthenio             ipsi pepercit.

                 Paul post cum Numidiam intra dies quadraginta devicisset, a Sullâ iussus est exercitum dimittere atque cum unâ legnione succesorem expectare. Quamquam aegre id ferebat,  paruit tamen et Romam rediit. Ei advenienti incredibilis hominum multitudo obviam iit; Sulla quoque laetus eum excepit et Magni cognomine salutavit. Nihilo minus Pom-     peio triumphum petenti restitit; neque vero Pompeius eâ re  a proposito deterritus est aususque dicere plures adorare solem orientem quam occidentem; quae vox significabat             Sullae potentiam minui, Pompeii crescere. Eâ voce auditâ Sulla audaciâ adulescentis percusus "Triumphet! Triumphet! Triumphet!" clamavit.

                 Dum in Hispaniâ militat adversus Sertorium, qui Sullae adversabatur, in proelio quodam maximum periculum subiit; cum enim miles ingenti corporis magnitudine impetum in eum feciset, Pompeius eius manum abscidit; sed multis in eum concurrentibus vulnus in femore accepit et a suis fugientibus desertus in hostium potestate erat. At praeter             spem evasit; barbari enim equum eius auro phalerisque eximiis instructum ceperant. Dum de praedâ inter se certant, Pompeius effugit.

            Paucis post annis imperium extraordinarium Pompeio delatum est, ut opprimeret praedones, qui omnia maria infesta reddebant et quasdam etiam Italiea urbes diripuerant.            Hoc bellum tantâ celeritate confect ut intra quadraginta dies omnes praedones aut interficerentur aut se dederent.

            Statim in Asiam magno exercitu missus est contra Mithradatem, Ponticum regem, quocum Romani aliquot annos contendebant. Rex diu castris se continuit neque pugnandi             facultatem dedit. Cum autem frumentum deficere coepisset, fugere conatus est. At Pompeius secutus hostem tertiâ nocte in saltu quodam intercepit lunâque adiuvante fudit. Nam cum Romani lunam a tergo haberent, hostes longis umbris corporum Romanorum decepti in umbras tela coniecerunt, victus Mithridates in Pontem profugit. Postea desperatis
fortunis veneno vitam finire frustra conatus est; adversus enim venea multis antea medicamentis corpus firmaverat. Impetravit inde a milite Fallo ut se gladio interficeret.                 Cum Tigranes, rex Armeniae, celeriter se dedidisset atque ad genua victoris procubuisset, Pompeius eum benignis verbis allocutus est et diadema, quod abiecerat, capiti             reponere iussit. Inde Romanorum primus Iudaeos vicit  Hierosolymaque, caput gentis, cepit sanctissimamque partem templi iure victoris ingressus est. Regressus in Italiam triumphum ex Asiâ egit, cum antea ex Africâ et ex Hispaniâ triumphavisset. Triumphus illus-            trior fuit gratiorque populo, quod Pompeius non armatus, sicut Sulla, ad Romam subigendam, sed dimisso exercitu redisset.

                 Postea, ortâ inter Pompeium et Caesarem gravi dissensione, quod hic superiorem, ille parem ferre non poterat, bellum civile exarsit. Caesar infesto exercitu in Italiam vênit. Pompeius, relictâ urbe ac deinde Italiâ ipsâ, Thessaliam petivit et cum eo consules senatusque magna pars; quem insecutus Caesar apud Pharsalum acie fudit. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Aegypti regem, cui tutor a senatu datus erat, profugit; ille Pompeium interfici iussit. Ita Pompeius sub occulis uxoris et liberorum interfectus est,            caput praecisum, truncus in Nilum coniectus. Deinde caput  ad Caesarem delatum est, qui eo viso lacrimas non continuit. Is  fuit Pompeii vitae exitus post tres consulatûs et totidem             triumphos.

XXVI. GAIUS JULIUS CAESAR

 

                C. Iulius Caesar, nobilissimâ Iuliorum familiâ natus, agens annum sextum et decimum patrem amisit. A puero videtur popularem factionem in re publicâ secutus esse, eo magis quod Marius Iuliam, Caesaris amitam, in matrimonium duxisset. Ipse Corneliam duxit uxorem, filiam Cinnae, qui Sullae inimicissimus erat. Cum Sulla victor Caesarem, sicut multos alios, iussisset uxorem repudiare, ille recusavit. Bonis deinde spoliatus cum etiam ad necem quaereretur, mutatâ veste nocte urbe elapsus est. Quamquam tum quartanae morbo laborabat, prope per singulas noctes latebras commutare             cogebatur et denique a Sullae liberto comprehensus est. Ei vix, datâ pecuniâ, persuasit ut se dimitteret. Postremo per propinquos et affines suos veniam impetravit. Satis             tamen constat Sullam monuisse eos qui adulescenti veniam petebant eum aliquando nobilium partibus exitio futurum esse; nam Caesari multos Marios inesse.                   Stipendia prima in Asiâ fecit, ubi in expugnatione Mytilenarum coronâ civicâ donatus est. Mortuo Sullâ, Rhodum secedere statuit, ut per otium Apollonio Moloni, tum clarissimo dicendi magistro, operam daret. Huc dum transit, a praedonibus captus est mansitque apud eos prope quadraginta dies. Per omne autem illud spatium ita se gessit ut               praedonibus pariter terrori venerationique esset. Redemptus inde ab amicis classem contraxit captosque praedones cruce affecit, quod supplicium saepe inter iocum minatus erat.
                
Quaesitori ulterior Hispania obvenit. Dum pauperem vicum Alpinum transit, comites per iocum inter se disputabant, num illic etiam esset ambitioni locus; tum Caesar             serio dixit se malle ibi primum esse quam Romae secundum. Dominationis cupidus a primâ aetate fuisse existimatur;  dictus autem est semper hos versus Euripidis, Graeci poetae,            in ore habuisse:

                 "Nam si violandum est ius, regnandi gratiâ
                 Violandum est, aliis rebus pietatem colas."

Aedilis praeter comitium ac forum etiam Capitolium ornavit porticibus. Venationes autem ludosque apparatissimos et cum collegâ M. Bibulo et separatim edidit. His rebus patrimonium effudit tantumque aes alienum conflavit ut ipse diceret sibi opus esse millies sestertium, ut haberet nihil.

            Postea societatem cum Gnaeo Pompeio et Marco Crasso iunxit, ne quid ageretur in re publicâ, quod displiceret ulli  ex tribus. Consul deinde creatus cum M. Bibulo primus             omnium consulum instituit ut diurna acta et senatûs et  populi perscriberentur atque ederentur. Aliquot leges pro Pompeio et Crasso sociis pertulit, praecipuerque effecit ut             ipse provinciam Galliam obtineret. Bibulus, cum frustra legibus obstitisset, per reliquum anni tempus domo abditus curia abstinuit. Nonnulli igitur, cum tabulas signarent, per             iocum addiderunt non Caesare et Bibulo, sed Iulio et Caesare consulibus.                 Caesar, consulatu peracto, novem annis Galliam in potestatem populi Romani redigit. Germanos quoque aggressus est atque primus imperatorum Romanorum in Britanniam             transiit. Ipse commentarios rerum gestarum confecit, quibus alios uti in scribendâ historiâ voluit. Sed, ut ait Cicero, " sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim             in historiâ purâ et illustri brevitate dulcius."

 

Cum interea Crassus apud Parthos interfectus esset, et mortuâ Iuliâ, Caesaris filiâ, quae nupta Pompeio generi socerique concordiam tenebat, statim aemulatio erupit. Iam             pridem Pompeio suspectae Caesaris opes erant, et Caesari Pompeiana dignitas gravis.  Denique Caesar, ut se tueretur,  postulavit ut ex lege ante latâ sibi absenti alterum consula-
tum petere liceret. Hoc inimici, Pompeio probante, negaverunt atque iusserunt Caesarem ante certam diem exercitum provinciamque tradere.
                        Iniuriâ incensus ad Rubiconem flumen, qui provinciae finis erat, cum exercitu processit. Ibi paulum moratus, ut  fama fert, "etiam nunc," inquit, "regredi possumus; quod si  hoc flumen transierimus, omnia armis agenda erunt." Postremo exclamavit: "Iacta est alea." Tum exercitu flumen  traducto belloque civili incepto, Brundisium profectus est,              quo Pompeius cum magnâ parte senatûs profugerat. Pompeium transire in Epirum prohibere frustra conatus iter in Hispaniam fecit, ubi validissimas Pompeii copias vicit.
                
Deinde in Epirum profectus Pompeium Pharsalico proelio  superavit et fugientem ad Aegyptum persecutus est. Ptolemaeum regem, qui Pompeium interfici iusserat insidiasque             Caesari tendebat, vicit atque regnum Cleopatrae fratrique minori permisit. Pharnacem, Mithridatis filium, qui occasione temporum ad rebellandum utebatur, tam cito fudit ut             celeritatem victoriae postea tribus verbis significaret, "veni,   vidi, vici." Deinde Scipionem et Iubam, Numidiae regem,  qui reliquias Pompeianarum partium in Africâ coegerat,            85devicit. Postremo Pompeii filios in Hispaniâ superavit; quod proelium tam acre tamque dubium fuit ut Caesar equo  descenderet consistensque ante suos cedentes fortunam increparet, quod se in eum exitum servasset, denuntiaretque militibus vestigio se non recessurum. Verecundiâ magis quam virtute acies restituta est. Romam inde rediit, ubi             quater triumphavit. Bellis civilibus confectis conversus iam ad administrandam rem publicam fastos correxit annumque ad cursum solis accommodavit. Senatum supplevit, comitiisque eum populo divisis sibi sumpsit ius nominandae dimidiae partis candi-            datorum. Eos qui lege Pompeii de ambitu damnati erant  restituit atque admisit ad honores etiam proscriptorum liberos. Sanxit ne ei qui pecuariam facerent minus tertiâ parte puberum ingenuorum inter pastores haberent. Omnîs medicinam Romae professos et liberalium artium doctores  civitate donavit. Ius laboriosissime ac severissime dixit.            De repetundis damnatos etiam e senatu movit. Peregrinarum mercium portoria instituit. Legem praecipue sumptuariam exercuit, dispositis circa macellum custodibus qui             obsonia vetita retinerent.

 

                 De ornandâ instruendâque urbe multa cogitabat, imprimis ingens Martis templum extruere theatrumque summae magnitudinis sub Tarpeio monte. Habebat in animo etiam haec:  ius civile ad certum modum redigere atque ex ingenti copiâ             legum optima quaeque in paucissimos libros conferre; bibliothecas Graecas Latinasque quas maximas posset instituere; siccare Pomptinas paludes; emittere Fucinum lacum;            viam munire a mari Supero per Appennini dorsum ad Tiberim; perfodere Isthmum Corinthium; Dacos, qui se in  Pontum et Thraciam effuderant, coërcere; mox Parthis inferre            bellum per Armeniam.  Eum talia agentem et meditantem mors praevenit. Dictator enim in perpetuum creatus agere insolentius coepit:  senatum ad se venientem sedens excepit et quendam ut  assurgeret monentem irato vultu respexit. Cum Antonius, comes Caesaris in omnibus bellis et tum consulatus collega,  capiti eius in sellâ aureâ sedentis pro rostris diadema, insigne  regium, imposuisset, id ita ab eo est repulsum ut non offensus videretur. Quare amplius sexaginta viri, Cassio, et Bruto ducibus, in eum coniuraverunt atque constituerunt eum  Idibus Martiis in senatu interficere.

                 Quamquam prodigia eum deterrebant, et haruspex Spurinna monebat ut caveret periculum, quod non ultra Martias Idus proferretur, statuit tamen eo die senatum habere. Dum curiam intrat, Spurinnam irrisit, quod sine ullâ suâ noxâ Idus Martiae adessent. "Venerunt quidem," inquit Spurinna, "sed non praeterierunt." Caesarem assidentem con-            iurati specie officii circumsteterunt; unus deinde quasi aliquid rogaturus propius accessit et, cum Caesar renueret, ab utroque  humero togam apprehendit. Dum Caesar clamat "ista quidem vis est," Casca eum adversum vulnerat paulum infra iugulum, Caesar Cascae bracchium arreptum graphio traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est. Deinde ut animadvertit undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit et tribus et viginti plagis confossus est. Cum Marcum Brutum, quem filii loco habebat, in se irruentem             vidisset, dixisse fertur: "Tu quoque, mi fili!"  Percussorum autem nemo fere triennio amplius supervixit.  Damnati omnes variis casibus perierunt, pars naufragio, pars proelio; nonnulli semet interfecerunt eodem illo pugione, quo Caesarem confoderant.  Quo rarior in regibus et principibus viris moderatio, hôc  laudanda magis est. Caesar victoriâ civili clementissime            usus est; cum enim scrinia deprehendisset epistularum ad  Pompeium missarum ab iis qui videbantur aut in diversis  aut in neutris fuisse partibus, legere noluit, sed combussit,            ne forte in multos gravius consulendi locum darent. Cicero hanc laudem eximiam Caesari tribuit, quod nihil oblivisci soleret nisi iniurias.

            Fuisse traditur excelsâ staturâ, ore paulo leniore, nigris vegetisque oculis, capite calvo; quam deformitatem, quod saepe obtrectatorum iocis obnoxia erat, aegre ferebat. Ideo ex omnibus honoribus sibi a senatu populoque decretis non alium aut recepit aut usurpavit libentius quam ius laureae perpetuo gestandae. Vini parcissimum eum fuisse ne inimici quidem negaverunt. Verbum Catonis est, unum ex omnibus Caesarem ad evertandem rem publicam sobrium accessisse. Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens; in agmine nonnumquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol, seu imber erat. Longissimas vias incredibili celeritate conficiebat, ut persaepe nuntios de se praeveniret; neque eum morabantur flumina, quae vel nando vel innixus inflatis utribus transibat.

 

XXVII. MARCUS TULLIUS CICERO

 

            Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volsorum oppidum, natus est. Nondum adultus a patre Romam missus est, ut celeberrimorum magistrorum scholis             interesset atque eas artes disceret, quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari; quod magno successu magnâque admiratione et praeceptorum et ceterorum discipulorum             fecit. Cum enim fama de Ciceronis ingenio et doctrinâ ad alios perlata esset, multi reperti esse dicuntur qui eius videndi et  audiendi gratiâ scholas adirent. Cum nullâ re magis ad summos in re publicâ honores viam muniri posse intellegeret quam arte dicendi et eloquentiâ,  toto animo in eius studium incubuit; in quo quidem ita versatus est ut non solum eos qui in foro et iudiciis causas dicerent studiose sectaretur, sed privatim quoque diligentissime se exerceret. Primum eloquentiam et libertatem adversus Sullanos ostendit. Erat enim Roscius quidam, de parricidio accusatus, quem ob potentiam Chrysogoni, Sullae             liberti, qui in eius adversariis erat, nemo alius defendere audebat; Cicero tamen tantâ eloquentiae vi eum defendit ut  iam tum in arte dicendi nemo ei par esse videretur. Postea             Athenas studiorum gratiâ petiit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae causâ Rhodum se contulit, ubi Molonem, Graecum rhetorem tum disertissimum, magistrum habuit. Qui cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod per hunc Graecia eloquentiae laude privaretur.

                 Romam reversus quaestor Siciliam habuit. Nullius vero quaestura aut gratior aut clarior fuit; cum enim magna tum  esset annonae difficultas, initio molestus erat Siculis, quos  cogeret frumenta in urbem mittere; postea vero, diligentiam et iustitiam et comitatem eius experti, honores quaestori suo maiores quam ulli umquam praetori detulerunt. E             Sicilia reversus Romam in causis dicendis ita floruit ut inter  omnes causarum patronos et esset et haberetur princeps.

 

            Consul deinde factus L. Sergii Catilinae coniurationem  egregiâ virtute, constantiâ, curâ compressit. Catilina rei  familiaris, quam profuderat, inopiâ et dominandi cupiditate             incensus erat indignatusque quod in petitione consulatus  repulsam passus esset, coniuratione igitur factâ senatum  interemere, consules trucidare, urbem incendere, diripere             aerarium constituerat. Cicero autem in senatu, praesente Catilinâ, vehementem orationem habuit et consilia eius patefecit; tum ille, incendium suum ruinâ se restincturum             esse minitans, Româ profugit et ad exercitum, quem paraverat, profectus est signa illaturus urbi. Sed socii eius, qui  in urbe remanserant, comprehensi in carcere necati sunt.

                 Neque eo magis ab incepto Catilina destitit, sed infestis  signis Romam petens exercitu Antonii, Ciceronis collegae, opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit exitus docuit:            50nemo hostium bello superfuit; nam quem locum quisque in pugnando ceperat, eum mortuus tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est -- pulcherrima mors si pro patriâ sic concidisset! Senatus populusque Romanus Ciceronem patrem patriae appellavit.

 

            Paucis post annis Ciceroni diem dixit Clodius, tribunus  plebis, quod cives Romanos indictâ causâ necavisset. Senatus maestus, tamquam in publico luctu, veste mutatâ, pro eo             deprecabatur. Cicero, cum posset armis salutem suam defendere, maluit ex urbe cedere quam suâ causâ caedem fieri.   Proficiscentem omnes boni flentes prosecuti sunt. Deinde             Clodius edictum proposuit, ut Marco Tullio igni et aquâ  interdiceretur; illius domum et villas incendit. Sed vis illa non diurturna fuit; mox enim totus fere populus Romanus             ingenti desiderio Ciceronis reditum flagitare coepit, et maximo omnium ordinum studio Cicero in patriam revocatus est.  Nihil per totam vitam Ciceroni itinere, quo in patriam rediit,            accidit iucundius. Obviam ei redeunti universi ierunt;  domus eius publicâ pecuniâ restituta est.

                 Gravissime inimicitiae illâ tempestate inter Caesarem et Pompeium ortae sunt, ut res nisi bello componi non posse  videretur. Cicero quidem summo studio enitebatur ut eos  inter se reconciliaret et a belli civilis calamitatibus deterreret; sed cum neutrum ad pacem ineundam movere posset, Pompeium secutus est. Tamen a Caesare victore veniam             accepit. Cum Caesar occisus esset, Octaviano, Caesaris  heredi, favit Antonioque adversatus est, atque effecit ut  ille a senatu hostis iudicaretur. Sed Antonius, initâ cum Octaviano societate, Ciceronem  iam diu sibi inimicum proscripsit. Quâ re auditâ, Cicero             80transversis itineribus in villam, quae a mari non longe aberat, fugit indeque navem conscendit, in Macedoniam transiturus. Cum aliquotiens in altum provectus ventis             adversis relatus esset, neque iactationem maris pati posset, taedium tandem eum et fugae et vitae cepit; aliquando regressus ad villam "moriar," inquit, "in patriâ saepe ser-            vatâ." Adventantibus percussoribus, servi parati ad dimicandum erant; sed ipse eos deponere lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussit. Prominenti ex lectica et immotam cervicem praebenti caput praecisum est. Manus quoque praecisae sunt; caput relatum est ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum.                   Quamdiu res publica libera stabat, Cicero in eam curas cogitationesque fere omnes suas conferebat et plus operae ponebat in agendo quam in scribendo. Cum autem omnia              potestate unius C. Iulii Caesaris tenerentur, non se angoribus dedidit nec indignis homine docto voluptatibus. Vitans conspectum fori urbisque rura peragrabat abdebatque se,            quantum licebat, et solus erat. Cum animus autem nihil agere non posset, se ad philosophiam referre constituit atque ita honestissime molestias deponere. Huic studio Cicero adulescens multum temporis tribuerat, et iam senex omnem curam ad scribendum convertit. Volebat quoque etiam otiosus aliquid civibus prodesse eosque doctiores et sapientiores facere. Eo modo plura brevi tempore eversâ re publicâ scripsit, quam multis annis eâ stante scripserat. Sic paruit virorum sapientium praecepto, qui docent homines non solum  ex malis eligere minima oportere, sed etiam excerpere ex  his ipsis, si quid insit boni.
                

Multa extant facete ab eo dicta. Cum Lentulum, generum suum, exiguae staturae hominem vidisset longo glaudio accinctum, "quis," inquit, "generum meum ad gladium alli-  gavit?" -- Matrona quaedam iuniorem se quam erat simulans dictitabat se triginta tantum annos habere; cui Cicero "verum est," inquit, "nam hoc viginti annos audio." --  Caesar, altero consule mortuo die Decembris ultimâ, Caninium consulem horâ septimâ in reliquam partem renuntiaverat; quem cum plerique irent salutatum de more, "festinemus," inquit, Cicero, "priusquam abeat magistratu." De eodem Caninio scripsit Cicero: "Fuit mirâ vigilantiâ Caninius, qui toto suo consultatu somnum non viderit."

 

[VOLVER]