DE ORIGINE POTIONIS "COCA-COLAE"

Haec inveni in ditissimo eruditissimoque lectuque tam digno quam jucundo opere Escohotado Antonio 'Historia general de las drogas, incluyendo el apéndice Fenomenología de las drogas', Madrid, Editorial Espasa Calpe S.A., 1998, pp. 458s:
Ante quam hysteria puritanica inciperet (seu potius pergeret millennarium) bellum internecivum contra substantias naturales quae euphoriam hominibus innoxiam prudentibus afferunt, coca adhibebatur non solum therapeuticis propositis sed etiam in variis potionibus cum analcoholicis tum alcoholicis. 'American Food Journal' fert anno 1909 constare in indicibus, tantum in SS.UU., 69 potiones cum variis proportionibus cocainae, multasque plures cum extractis cocae.
Origo Coca-Colae fuit apothecarius Georgianus, J.S. Pemberton, qui in taberna sua, ut medicamen, liquorem venum dabat ad dolorem capitis tonicaque proposita, titulo 'French Wine of Coca, Ideal Tonic' (ad instar illius 'Vin Coca Mariani' tam dilecti Papae Leonis XIII) sed cocainam continentem, non cocam! Anno post - cum incipiebant convicia pro Lege Sicca - decisive modificavit: alcohol eliminavit, addidit colae nucis extractum (caffeinam continens) agriorumque essentias ut gustum augeret. Cum jam clientes locales haberet, coepit nuntiare productum ut "potionem intellectualium abstemiorumque", atque anno 1885 substituit aquae naturalis loco gassatam.
Ita orta est Coca-Cola, cujus fortuna fecit ut inventor venderet anno 1891 patentem alii apothecario, A. Grigs Candler, fundatori 'Coca-Cola Company'. Postquam cocaina a bona opinione ceciderit apud medias classes statunitenses, Coca-Cola Co. substituit anno 1909 in locum pharmaci caffeinam. Tamen adhuc hodie Coca-Cola Co. pergit esse princeps et paene unus importator cujusdam varietatis COCAE, satis alcaloide divitis - nomine (Linnaeano) 'Erythroxylon novogranatense' - quae crescit in regionibus montanis Columbianis et in oris maritimis caraibicis Australo-Americanis, qua utitur ut 'aromate' in potionibus suis.
A. GRATIVS GARSEIVS F.V. Avitus. 01.03.2003.

 

[VOLVER]